Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 491 > >|
1 15[Figure 15]
LIBER PRIMVS,
DE IMPETV.
TRACTATVM hunc de motu locali
ab ipſo impetu auſpicamur, ex cuius
profectò cognitione tota res iſta de­
pendet;
cum enim impetus ſit cauſa
immediata motus, vt fusè demonſtra­
bimus infrà;
& cum propter quid ſit res cognoſci
non poſſit, niſi eius cauſa cognoſcatur;
dubium eſſe
non poteſt, quin præmittenda ſit tractatio illa, quæ
eſt de impetu, vt deinde affectiones ipſius motus
per cauſam eiuſdem demonſtrentur; immò auſim
dicere ex vnius impetus cognitione, non modò mo­
tum ipſum, verùm etiam totam rem Phyſicam pen­
dere.
DEFINITIO I.
MOTVS localis eſt tranſitus mobilis è loco in locum continuo fluxu.
Huius definitionis explicationem habebis in Metaphyſicâ,
quæ ſanè explicatio ad rem præſentem non facit.
Definitio II.
Motus velox eſt quo percurritur maius ſpatium æquali tempore, vel
æquale ſpatium minori tempore; contrà verò motus tardus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index