Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 248 > >|
1ſio Veneris minor erit; ſecus accidet, ſi tunc Sol degat in Perigæo, quia
ſcilicet
breviorem circulum, ac proinde citiùs decurrit.
Igitur versùs Oc­
caſum
longiùs à Venere amovetur, hinc maior huius digreſſio, quæ dein­
de
pro diverſo loco Solis diverſa erit.
Minima igitur inter maximas fiet
Sole
exiſtente in Apogæo ; exempli gratia; maxima verò Sole exiſtente
in
Perigæo, media denique, Sole mediocrem diſtantiam tenente, variæ
deinde
pro variis locis, in quibus Sol ab Apogæo vel Perigæo plùs, vel
minùs
diſtat.
Quod verò ſpectat ad alterum poſtulatum, æquè facile ex­
plico
; cùm enim latitudo Borealis veneris maior ſit quàm auſtralis, ſup­
ponamus
Venerem non procul à Perigæo cum latitudine Boreali 9. grad.
Sole v. g. exiſtente iuxta Tropicum Capricorni, arcus diurnus Veneris,
longè
maior eſt, arcu diurno Solis, vt patet ex vulgaribus tabulis; quid
mirum
; igitur, ſi & ante Solem oriatur, & poſt illum occidat; ac pro­
inde
mane & ſero ſeſe videndam præbeat?
neque hic reſtat vlla difficultas,
niſi
fortè cur latitudo Borealis Veneris ſit maior auſtrali, cum tamen Mer­
curij
latitudo Auſtralis Boreali maior ſit; partim à Sole ratio petenda eſt,
cuius
ſcilicet Apogæum modò eſt in ſignis Borealibus, modo in Auſtra­
libus
, partim à diverſis Coniunctionum & maximarum digreſſionum lo­
cis
, ex quibus diverſæ latitudinis ratio ſequitur; v. g. ſupponamus ma­
ximam
digreſſionem veſpertinam in.
1. gradu Acietis abſque vlla latitu­
dine
, erit Sol v.g. in grad. 15. Piſcium, cùm autem hinc Venus cendat
versùs
Perigæum, & ſuos orbes citiùs Sole perficiat, haud dubiè ſtatim
relinquit
Eclipticam verſus Ortum & Auſtrum; vnde ſequitur latitudo
Borealis
& tardiſſimus motus in conſequentia, donec tandem fiat re­
trograda
, & paulò poſt Coniungatur Soli Perigæa, nec non tamdiu du­
ret
retrogradatio poſt Coniunctionem, quamdiu duravit ante Coniun­
ctionem
, creſcente ſemper latitudine Boreali; donec ad maximam di­
greſſionem
matutinam perveniat, modò ſit in ſignis aſcedentibus, id eſt
à
principio Capricorni ad principium Cancri.
Si autem ſupponamus ibi­
dem
Planetam, ſcilicet in 1. grad. Arietis abſque latitudine, in digreſ­
ſione
maxima matutina, Sol erit v. g. in gr. 15. Geminorum, vt patet,
& cùm Venus hinc tendat verſus Apogæum, Orbes ſuos tardiùs Sole
decurrere
incipit; Igitur relinquit Eclipticam versùs Occaſum & Bo­
ream
vnde ſequitur latitudo Auſtralis, quæ continuo creſcit versùs Can­
crum
: hæc forte regula generalis ſtatui poſſet, Venetis latitudo Borea­
lis
, quamdiu movetur tardiùs Sole, id eſt à maxima digreſſione matutina
vſque
ad maximam veſpertinam, in Signis aſcendentibus, decreſcit, in deſ­
cendentibus
creſcit; contra verò Auſtralis in aſcendentibus creſcit, &
decreſcit
in deſcendentibus; quamdiu verò movetur citiùs Sole, latitudo bo­
realis
in aſcendentibus creſcit, in deſcendentibus decreſcit, in his demum
Auſtralis
creſcit & decreſcit in illis; cùm autem ſint ferè innumeræ con­
iugationes
, Signorum aſcendentium & deſcendentium, coniunctionum,
digreſſionum
, itemque Apogæi & Perigæi; Veneris & Solis; quid mi­
rum
, ſi tanta varietas in Phænomenis deprehenſa Aſtronomos adegerit,
vt
fateantur vltro, certum Syſtema Veneris, in quo omnia Phænomena

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index