Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 75 > >|
1per reſpectum ad circulum meridianum: ratione ſitus re­
gionis
accidit diuerſitas propter hoc, aut enim eſt regio ſub
æquinoctiali
circulo, aut extra; ſi ſub æquinoctiali circulo,
quia
illi habent orizontem rectum, & dies ibi ſemper ſunt
æquales
noctibus ibi in omni tempore anni ea, quæ dicta
ſunt
de diuerſis horis principii acceſſionis aquæ maris maxi­
me
habent ueritatem.
regiones autem diſtantes ab æquino­
ctiali
, quia habent orizontem obliquum, in eis principia
acceſſionis
aquæ ſunt, ſicut in regionibus, quæ ſunt ſub æ­
quinoctiali
ſolum in duobus temporibus anni, uidelicet in
tempore
ueris, ſeu æquinoctii uernalis, & in tempore autum­
ni
, ſeu æquinoctii autumnalis, uidelicet circa medium men­
ſis
Martii, & circa medium menſis Septembris.
in aliis au­
tem
temporibus anni, ſeu ab æquinoctio uernali per totam
æſtatem
, uſque ad æquinoctium autumnale aliter eſt, quia
principium
acceſſionis diurnæ ſi ipſa acceſſio eſt ante meri­
diem
, uidelicet circa mane, erit tardius, quàm eſſe debet,
uidelicet
plus de die, quàm fiat in regionibus, quæ ſunt ſub
æquinoctiali
: & hoc ideo eſt, quia in talibus regionibus dies
incipit
prius, ſeu ſol oritur priuſquam in regionibus, quæ
ſunt
ſub æquinoctiali propter obliquitatem orizontis obli­
qui
(quamuis regiones ipſæ ſint ſub eodem meridiano) quod
ſi
principium acceſſionis diurnæ fuerit poſt meridiem, uide­
licet
circa ſerum, tunc tale principium erit citiuſquam ſit in
regionibus
, quæ ſunt ſub æquinoctiali, ideſt in paucioribus
horis
diei: & hoc ideo eſt, quia tunc ſol tardius occidit,
quàm
in regionibus, quæ ſunt ſub æquinoctiali.
principium
uero
acceſſionis nocturnæ ſi eſt ante medium noctis, fit in di­
ctis
locis, ſeu regionibus citius, ideſt in minori tempore no­
ctis
, ſeu in breuiori tempore poſt occaſum ſolis, quàm fiat in
regionibus
, quæ ſunt ſub æquinoctiali, quia tunc nox incipit
eis
poſt, quòd ſi principium acceſſionis nocturnæ eſt poſt me­
diam
noctem, uidelicet uerſus diem, fiet tardius, ideſt ad plu
res
horas noctis, ſeu magis prope die, quàm in regionibus,
quæ
ſunt ſub æquinoctiali, & hoc ideo eſt, quia ſol citius eis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index