Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 145 > >|
1
COROLLARIVM I
Sequitur grauitatem figuræ ad grauitatem partis eandem ra­
tionem habere, quam area figuræ habet ad illam partem: ut ſi
pars ſit tertia figuræ, erit grauitas tota tripla eiuſdem graui­
tatis.
COROLLARIVM II
Et cùm impulſus ſequatur grauitatem, erit eadem ratio hu­
ius, quæ grauitatis.
Impulſus ergo totus ad impulſum partis
tertiæ erit quoque triplus.
AXIOMA II.
Vectis continet grauitatem mobilis: totus totam; pars verò
partem proportionælem.
Huius veritas conſtat ex prop. 13. & præmiſsâ eiuſdem de­
claratione.
AXIOMA III.
Motus grauium fit per lineas rect as ſe interſecantes in
mundi centro.
AXIOMA IV.
Lapſus grauium eiuſdem rationis per lineas verticales
inter ſe ſunt æquales.
Ex ſe inquam; nam illa differentia, quæ accidit moli maio­
ri ob inæqualem plagam; ad medium refertur.
Vt conſtat
ex quæſtione de inæquali ponderum lapſu.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index