Clavius, Christoph, Geometria practica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (300) of 450 > >|
330300GEOMETR. PRACT. rectis AB, GL, LK, triangulum ANB, quod erit Iſoſceles, cadetque punctum N,
extra triangulum AEB, cum AE, EB, ſimul dimidium conſtituant rectæ G, H;
at
verò A N, N@B, ſimul maius efficiant, quam dimidium rectæ G H.
Rurſus 1122. primi. tribus rectis CD, KM, MH, conſtituatur quoque triangulum C O D, quod Iſo-
ſceles erit, cadetque punctum O, intra triangulum CFD, eo quod CF, FD, ſimul
æquales ſint dimidio rectæ GH;
at CO, OD, ſimul minores ſint dimidio rectæ
GH.
Et quoniam quatuor latera AE, EB, CF, FD, ſimul; Item AN, NB, C O,
O D, ſimul æqualia ſunt rectæ G H, erunt priora quatuor ſimul, poſterioribus
quatuor ſimul æqualia;
additis ergo communibus AB, CD, fient ſex latera AE,
EB, BA, CF, FD, DC, ſimul ęqualia ſex lateribus AN, NB, BA, CO, OD, DC, ſi-
mul;
ideo que triangula ANB, COD, ſimul Iſoperimetra erunt triangulis AEB,
CFD, ſimul.
Dico iam, quod & ſimilia inter ſe ſunt triangula ANB, COD. Nam
quoniam eſt, vt AB, ad CD, ita GK, ad KH, hoc eſt, ita GL, ad KM, hoc eſt 2215. quinti. A N, ad C O, &
N B, ad O D; erit permutando, vt A B, ad AN,
ita C D, ad C O;
& vt A N, ad N B, ita C O, ad O D. Proportionalia ergo
ſunt latera triangulorum ANB, COD;
ac proinde æquiangula inter ſe erunt, & 335. ſexti. idcirco ſimilia. Quare datis duobus triangulis Iſoſcelibus, quorum baſes inæ-
quales exiſtant &
c. conſtituimus. quod faciendum erat.
THEOR. 9. PROPOS. 11.
44Triangula
duo Iſoſcelia
ſimilia maio-
ra ſunt duo-
bus Iſoſcelib{us}
non ſi milib{us},
quæillis ſint
Iſoperimetr@,
baſeſque ha-
beant eaſdem.
DVO triangula Iſoſcelia ſimilia ſuper inæqualibus baſibus conſtituta,
vtraque ſimul maiora ſunt duobus triangulis Iſoſcelibus, vtriſque ſi-
mul, quæ habeant eaſdem baſes cum prioribus, ſintq;
diſſimilia qui-
dem inter ſe, at Iſoperimetra prioribus duobus, nec non quatuor la-
tera inter ſe habeant æqualia.
Svper baſibus inæqualibus A C, C E, ſint duo triangula Iſoſcelia inter ſe
nonſimilia ABC, CDE, ita vt quatuor latera AB, BC, C D, D E, inter ſe ſint æ-
qualia.
Atque ſuper eiſdem baſibus A C, C E, conſtituantur alia duo 5510. hui{us}.223[Figure 223] la Iſoſcelia AFC, CGE, ſimilia inter ſe, & Iſoperimetra ſimul prioribus triangulis
ſimul.
Dico duo triãgula AFC, CGE, ſimul maiora eſſe duobus triangulis ABC,
CDE, ſimul.
Ponantur enim A C, C E, ſecundum lineam rectam vnam;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index