Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1depellere? Et verò ſi fortè vixiſſes ante illud tempus,
quo Mathematici demonſtrârunt, aut ſaltem dixerunt
eſſe Solem circiter centies ſeptuagies Terra maio­
rem: quam igitur illud cenſuiſſes ab omni ratione
abhorrens?
Et cùm iam vides vulgò admitti id, quod
memoratum iam eſt, eſſe Stellas fixas, quæ ſint centies
octies maiores, quàm Terra, & quater millies, quàm
ipſa Luna: cur non id abhorrens à ratione putas?
An
meliùs capis, ob quam rationem Deus illas fecerit tan­
tas?
An-non, ſi id, quod dicimus, tuo ſenſu abſurdum
eſt: ſecundum magis, & minus ſolùm erit diſcrimen
abſurditatis?
Habes-ne verò interim vllum omninò
argumentum, quo Stellas eſſe tantas ſic probes, vt ſi­
mùl probes aut non eſſe, aut non poſſe eſſe maiores?
Non certè; ſed penitùs gratis in ea conſiſtis magnitu­
dine; neque eſt tibi maior ratio quærendi ex nobis,
cur procedamus vlteriùs: quàm nobis quærendi ex te,
quamobrem conſiſtas citeriùs.
Dicere ad ſummum
potes, tibi ſic videri; & quia ſic videtur, nos à ratione
abhorrere: quid-ni & nobis pari iure dicere dete idem
liceat?
Quanquam & nobis ratio eſt, tum admiranda
concinnitas, quæ hac ſuppoſita amplitudine obſerua­
tur; tum commendatio operum Dei, quæ tu, quantum
potes, extenuas, dum ea non maiora tuo captu facis.
Quippe huiuſmodi amplitudo diuinæ potentiæ, ſa­
pientiæ, & magniſicentiæ conſentanea eſt: neque eſt,
cur tu abſque vlla aut obſeruatione, aut ratione illam
contrahas, vel abſurdam putes.
Quæſo te, inquam, Vir
Religioſiſſime, ecquid-nam illis dicturus ſim, cùm
hæc, & ſimilia reponent?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index