Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
28 Rota illa etiamſi exquiſitiſſimè ela­
borata fuerit, non animaduertit, quod ma­
nubrium tamen ab aere circumuertetur, &
cum illo rota ſimul, adeò ſtupidus eſt.
Præ­
terea omiſſo quod difficillimè in cardinibus
ad æquilibrium continebitur, non vertetur,
niſi lentè ob paucitatem aëris, & ita experi­
menta ſunt contra ipſum, & ipſe ſemet con­
ficit ſuis argumentis.
Præter id enim quòd
aer non iuuabit, etiam ſi aër non moueret,
vexatus tamen & nimis denſatus impediret,
quo minus celeriter vertetur.
Melius finxiſ­
ſet, vt digito abſque manubrio, quem ſtatim
amoueret, circumduceretur.
30 Aër vt elementum eſt proximus hy­
læ, ideò imago cœleſtis caloris ei dominatur.
Eſtque verius vapor quam aër.
31 Aër liber non corrumpit: concluſus
non exedit, qui eſt in arcis exedit & cor­
rumpit: neque enim concluſus dicitur, ne­
que liber.
Rupes viuunt, at non reſpirant, vt
nec plantæ, exigua eſt enim earum vita &
impetus, qui etiam animalibus noceat.
Sic
& triticum quaſi anima caret, corrumpitur
in horreis eadem ratione qua in arcis panni.
In aëre ſi frigidiſſimus ſit, non corrumpitur.
Huius habes exempla, in libris de Rerum
Varietate.
At noſter aër non talis eſt, ne uti­
quam tamen calidiſſimus eſſe poteſt, vt hi
qui ex calidiſſimo in frigidiſſimum tranſmu­
tari poſſe exiſtimant.
CAP. V. Intercludere actiuè, pro inter­
cipere: paſſiuè etiam pro includi, & occlu­
di.
Tacitus: Intercluſa anima creditur mor­
talitatem expleuiſſe.
Hic ad emphaſin inter­
cluſus aptius apponitur, quàm ſi incluſus di­
ceretur: quòd enim vndique intercludi­
tur, incluſum dicitur: at intercluduntur
animalia & aqua, includuntur terra ac la­
pides, poſtquam ad has quiſquilias deſcen­
dere oportet.
33 Aconitum non mouetur, ideò metam
non habet: non enim lædit, niſi (vt ita di­
cam) volentes.
34 Argentum viuum frigidiſſimum, vbi
deſtillatur, quia terreum eſt, fit igneum, ſi­
cut & later.
Sulphur eſt aëreum, quia ex hu­
mido concocto conſtat (vt dixi) de quatuor
partibus deſtillationum, quas elementa vul­
gus vocat, non quòd aër ſit in illo.
Corri­
piuntur ſenſim, ſicut & Sol ſenſim volat.
Hoc mihi proprium eſt, multa paucis, &
quaſi contraria ſemper declarare.
Senſim
nobis videntur hæc fieri, quæ tamen ma­
gnis progreſſibus fiunt.
Sufficiat admonuiſ­
ſe, & quia libri noſtri his pleni ſunt, præ­
teribimus.
35 Terram quæ apud nos inuenitur ſyn­
ceram communi exiſtimatione, quæque op­
tima eſt, nam ſolùm vt matrem ad genera­
tionem concurrere diximus, caloréque ſolis
concipere pullam eſſe aio.
Synceram vbi ſit
neſcio, quare nec qualis ſit: vt vis mecum
contendere de his, quæ experimento decer­
ni nequeunt?
ego nolo. Tu tibi victoriam de
re nulli vſui futura, atque omninò incerta
talibus aſſuetus auferto.
Sic alba, ſit viridis,
ſit nigra, mea nihil intereſt.
Quam neque
oſtendere potes, ne declarare quidem quòd
talis ſit.
36 Ericam in libris de Rerum Varietate,
qui ante tuos commentarios editi ſunt, ap­
pellaſſe me conſtat, quamvis non minor ſit
lapſus metus in hoc quàm in illo, neque enim
adeò certum eſt.
At ego, vt Galeno obſe­
quar, de nominibus non contendo: modò de
re, quàm ſanè docemus conſtet.
Tu modò
vel leporem, quòd ea lepores veſcantur ap­
pellato?
per me licebit.
37 Neſcio quid cauſæ ſit, quòd cùm lo­
cum excitauerit, verbáque quæ antece­
dunt, recitauerit, omiſerit, quod in rem
facit?
Nonne ſtatim hæc ſuccedunt, ἀφα­
νίζεσθι δέ καὶ ποιεῖς νύκτα, δία τὸ ὑφελὴν εἰναι
πρὸς ἄρκτον τὴν γῆν.
Nonne hoc eſt, conſpi­
cuum non eſſe ſolem, imò noctem obduci
ob altitudinem terræ ad Arctum poſitæ?
cùm antea iam dixiſſet, ex eminentioribus
ad Septentriones locis vberrimum concitat
aquarum fluxum: vbique parùm profunda
eſſe maria, cum alibi in gurgites præaltos
effundantur.
Neſcio certè cur velit cum in­
famia ſua hæc adeo manifeſta diſſimulare,
vt alteruter noſtrum inſanire videatur?
Sed
hæc nimis.
Inde neſcio quomodo etiam ter­
ræ rotunditatem exactam à Philoſopho com­
probatam, à Ptolomæo declaratam, com­
mentus, quid de montibus ac vallibus cona­
tur infringere: velut ſi quis dicat, turris
præaltæ ſuperficiem non eſſe æqualem, quòd
ei pulex inſideat: at montes ad terræ ma­
gnitudinem comparati, tum valles non ma­
iorem obtinent proportionem, hoc ipſo de­
tegit ſuam imperitiam, vt non videatur ar­
tium penetralia ingreſſus, ſed in limine ipſo
concediſſe.
Sic vbi ego propoſui altitudinem
M. miliariorum, ruditatem rurſus ſuam pro­
dit.
Nam hoc proponitur ſe tuendi Ariſtote­
li, non quòd ita eſſe poſſit, & tamen vel ſic
conuincitur, ita peripateticus ille noſtra ſe­
pia dignus, nihil nouit, niſi adlatrare.
Et ob
id ipſi admirabilis vir videtur, cùm neuter
declarationem noſtram intellexerit.
Vnum
verò rudibus argumentum eſſe poteſt, illos
non attuliſſe quicquam ad rem, quod nullibi
quicquam commutauerim.
Extremæ enim
dementiæ eſſet, ſi adduxiſſent: vel non reſ­
pondere, ſi inualidum: vel non commuta­
re, ſi firmum: voluiſſéque cùm integrum eſ­
ſet, mihi præſentibus, & poſteris ſatisfacere
pertinacia (à qua omninò natura, & inſtituto
procul abſum) omnes fallere, quod improbiſ­
ſimi eſſet hominis: & ſperare poſſe, quòd
ſummæ amentiæ foret.
39 Elemento præcipuè quatuor conue­
niunt conditiones, puritas, magnitudo ge­
nerationis, principium, & loci neceſſitas.
Pu­
ritate, ſeu ſimplicitate, ex equo fermè omnia
hæc tria ſunt: terra, aqua, aër.
Loco terra
maximè eſt elementum, quòd centum mun­
di ſit: magnitudine aër: aqua neutro fermè,
nam locus cùm ſit inter aërem, & terram, &
incertus, quaſi non explet elementi condi­
tionem: multò minùs magnitudine, cùm
vix ſit ex trecentis millibus partibus vna ip­
ſius aëris: quis ergo audeat eam cum aëre
contingere, vt molem habere & ipſa dica­
tur, cuius ſit tam minima portio?
At gene­
rationis principio maximè eſt elementum,
nam aër generationis principium eſſe poteſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index