Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (108) of 760 > >|
330108ARIST. DE COELOri: hoc enim non omnino accidit: non enim ſi quiſpiam ter-
ram co in loco poſuerit, ubinunc eſt luna, quæq;
partium
ad ipſam ferretur, ſed eum in locum ubi etiam nunc eſt col-
locata.
Omnino igitur ſimilibus & differentiam non ſub-
euntibus, hoc accidat eodem motu neceſſe eſt.
Quare quò
pars una quædam apta eſt ferri, eò &
totum aptum eſt fer
ri.
Cùm autem locus ipſius continentis ſit finis, extremum
autem, atque medium omnia, quæ ſurſum mouentur, deor-
ſumq́;
contineat, atque hoc forma eius quodam modo ſit,
quod continetur ſuum in locum ferri, nihil aliud eſt, quà in
ſimile ferri.
Ea enim quæ deinceps ſunt collocata, ſimilia
ſunt:
aqua nanque aëri: & hic; igni ſimilis eſt. Contrà ue-
rò dici in medijs quidem poteſt, in extremis uerò nõ poteſt:
uelut aërem aquæ, & aquam terræ: ſemper enim id quod ſu
perius eſt, ad id quod ſub ipſo collocatur ſic ſe habet, ut ad
materiam forma.
Quærere uerò cur ignis ad ſupera loca,
et terra ad infera fertur:
idẽ quod hoc eſt, cur ſanabile, ſi mo
uetur, atq;
mutatur ea ratione, qua eſt ſanabile, in ſanitatẽ,
&
non ad albedinem uenit. Similiter, & cætera alter abilia
cuncta.
At uerò & accreſcibile cùm hoc mutatur: quo eſt
accreſcibile:
non in ſanitatem, ſed in exceßionem magnitu-
dinis uenit.
Similiter & horum unumquodq; , aliud in qua-
litate, aliud in quantitate mutatur:
& in loco, leuia quidem
ad ſupera:
grauia uerò ad infera loca, proficiſcuntur, exci-
pitur tamen hoc:
hæc enim graue, inquam, ac leue, in ſeipſis,
mutationis principium habere uidentur:
illa uerò nõ in ſe-
ipſis, ſed foris, ceu ſanabile, ac accreſcibile:
quanquam &
hæc interdum ex ſeipſ mutantur, &
paruo facto in exter
nis motu, alterum in ſanitatem, alterum in incrementũ acce
dit.
Et cùm idem ſit ſanabile, ægritudinisq́; ſuſceptiuum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index