Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 355 > >|
1tres libros de muſica, vnum de muſicis. Harmonicorum vnum. de menſu­
ris vnum.
de numeris vnum. Hiſtoriarum geometricarum quatuor. Aſtro­
logicæ hiſtoriæ 6. Arithmeticarum hiſtoriarum vnum.
de lineis indiuiduis.
Diog. Laert.
HERACLIDES Ponticus, Speuſippi, & Ariſt. auditor. de Muſica
lib. duos.
de Geometria etiam ſcripſit. Diog. Laert.
DICEARCHVS Siculus, Ariſt, auditor, primus montium altitudi­
nem perpendicularem dimenſus eſt; altiſſimum prodidit Pelion, nimirum
1250. paſſuum.
Plinius lib. 2. c. 67.
ARISTOXENVS Tarentinus Muſicus, auditor Ariſt. eius extant
harmonicorum lib. 3. Suid.
CONON Geometra, & Aſtronomus inſignis. Ptolæmeo Philadelpho
gratificaturus, Berenices Comam in Cœlum tranſulit.
libros 6. de Aſtrolo­
gia compoſuit.
de eo Virgil.
In medio duo ſigna, Conon. & quis fuit alter.
ille verò alter Pontano noſtro in Virgilium eſt Archimedes Cononi ſynero­
nus, & familiaris.
Hunc plurimi faciebat Archimedes, eiusque; propterea
mortem in lib. de Quadrat.
Parab. deflet.
TIMOTHEVS Muſicus, cùm ad Alexandri magni menſam orthium
modum caneret, regem velut inſanum coegit ad arma: rurſus remittente
cantu, regis etiam furorem remiſit.
Chromaticum genus inuexit. ſeptem
Terpandri chordis quatuor addidit.
Plut. de muſic.
ARCHELAVS Chorographus, omnem terram ab Alex. Mag. pera­
gratam deſcripſit.
Diog. Laert.
XENOPHANTVS Muſicus, certis modis Alex. Magn. ad arma pro
libito concitabat.
ARISTARCHVS Samius, hoc tempore ante Hipparchum 200. ann.
Scaphen, ſeu Hemiſphærium, hoc eſt horologium ſciothericum in concauo
hemiſphærico deſcripſit Vitr. extat ipſius egregium monumentum ingenij,
libellus de magnitudine, & diſtantijs Solis, & Lunæ.
BEROSVS Chaldæus, tempore Antiochi Sotheris hemicyclium ex­
cauatum, genus horologij ſolaris reperit.
dicebat Lunam eſſe pilam ex di­
midia parte candentem: reliqua habere ceruleo colore.
cætera apud Vitr.
lib. 9. ei Athenienſes ob diuinas prædictiones publicè in gymnaſio ſtatuam
inaurata lingua ſtatuere.
Plin.
ARISTILLVS Aſtronomus, cuius obſeruationes circa inerrantes
ſtellas, ſæpè Ptol. 7. Magnæ conſtr.
recenſet. videturque; eum Timocharide
paulò antiquiorem facere.
TIMOCHARIS ante Hipparchum ann. 156. ab obitu verò Alexan.
Mag. ann.
41. ſuas obſeruationes habuit, quas Ptolæmeus in Almageſto re­
cenſet.
obſeruauit primam ſtellam Arietis poſt ſectionem vernalem gr. 2.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index