Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
321
321 (307)
322
322 (308)
323
323 (309)
324
324 (310)
325
325 (311)
326
326 (312)
327
327 (313)
328
328 (314)
329
329 (315)
330
330 (316)
< >
page |< < (316) of 795 > >|
330316DISSERTATIO qua, haberetur mobile perpetuum, quod diu incaſſum quæſitum
fuit a Philoſophis.
EXPERIMENTUM XI.
Si utrique extremo ſiphonis CFGA fig. 2. applicatur Aqua ſi-
mul, nihil ingreditur ab alterutrâ parte Tubum, impediente hoc
Aëre intus contento:
adeoque vis elevans Aquam in his Tubis
non videtur eſſe tanta, ut Aërem vel tantillum in ſe condenſare
poſſit, quod an pendeat ab immobilitate Aëris per Tubos, an quia
Aër repellat valide Aquam, hic determinare nolo.
EXPERIMENTUM XII.
Præparavi Tubum Capillarem incurvatum in modum arcus ABC,
fig.
3. Tab. XII. in medio B erat prominentia ſed aperta: extremi-
tate A Aquæ immiſſâ, elevabatur hæc uſque ad B, cavitatemque
implebat, ſuperficiem vero ad B acquirebat cavam, ſupra quam,
tanquam ſupra ponticulum Aqua tranſcendebat, fluens verſus C,
atque ex ea elabebatur.
Hunc ita præparaveram, ut viderem an Aqua ex B non elabere-
tur, dum ſimul fluit verſus C, ſed effluit nihil:
quare ad oram B
datur vis elevans Aquam, haud aliter quam obtinet in A.
EXPERIMENTUM XIII.
Fiat, ut in fig. 4. Tab. XII. ſipho inæqualium crurum admo-
dum inflexus ACB, ſitque latus BC duos pollices longus:
D B ſit {1/2}
pollice longior, proinde tantopere infra oram A.
immiſſâ hac A
Aquæ, repit liquor per omnes flexuras, deſcenditque uſque ad B,
ſed effluit ex B nihil.
Si vero B immitatur Aquæ, hæc itidem
adſcendit per C uſque ad A, ubi ſtat immota, neque ex A ulla e-
labitur gutta.
Corol. Siveergo ſit ſipho capillaris inflexus admodum; vel crura duo
recta poſſideat, eoſdem edit effectus.
Scholion. Quantum non abludunt phænomena Tuborum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index