Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1
generari quo tempore Globus duas tertias diametri ſuæ partes, ve­
locitate uniformiter continuata deſcribat, ut denſitas Medii ad
denſitatem Globi, ſi modo Globus & particulæ Medii ſint ſumme
elaſtica & vi maxima reflectendi polleant: quodque hæc vis ſit
duplo minor ubi Globus & particulæ Medii ſunt infinite dura &
vi reflectendi prorſus deſtituta.
In Medus autem continuis qualia
ſunt Aqua, Oleum calidum, & Argentum vivum, in quibus Globus
non incidit immediate in omnes fluidi particulas reſiſtentiam gene­
rantes, ſed premit tantum proximas particulas & hæ premunt alias
& hæ alias, reſiſtentia eſt adhuc duplo minor.
Globus utiQ.E.I.
hujuſmodi Mediis fluidiſſimis reſiſtentiam patitur quæ eſt ad vim
qua totus ejus motus vel tolli poſſit vel generari quo tempore,
motu illo uniformiter continuato, partes octo tertias diametri ſuæ
deſcribat, ut denſitas Medii ad denſitatem Globi.
Id quod in ſe­
quentibus conabimur oſtendere.
PROPOSITIO XXXVI. PROBLEMA VIII.
LIBER
SECUNDUS.
Aquæ de vaſe Cylindrico per foramen in fundo factum effluentis
definire motum.
Sit ACDBvas cylindricum, ABejus orificium ſuperius, CD
fundum horizonti parallelum, EFforamen circulare in medio
fundi, Gcentrum foraminis, & GHaxis cylindri horizonti per­
pendicularis.
Et concipe cylindrum gla­
185[Figure 185]
ciei APQBejuſdem eſſe latitudinis
cum cavitate vaſis, & axem eundem ha­
bere, & uniformi cum motu perpetuo
deſcendere, & partes ejus quam primum
attingunt ſuperficiem ABliqueſcere, &
in aquam converſas gravitate ſua defluere
in vas, & cataractam vel columnam aquæ
ABNFEMcadendo formare, & per
foramen EFtranſire, idemque adæquate
implere.
Ea vero ſit uniformis veloci­
tas glaciei deſcendentis ut & aquæ con­
tiguæ in circulo AB,quam aqua caden­
do & caſu ſuo deſcribendo altitudinem
IHacquirere poteſt; & jaceant IH& HGin directum, & per
punctum Iducatur recta KLhorizonti parallela & lateribus gla-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index