Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
291 279
292 280
293 281
294 282
295 283
296 284
297 285
298 286
299 287
300 288
301 289
302 290
303 291
304 292
305 293
306 294
307 295
308 296
309 297
310 298
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
< >
page |< < (319) of 672 > >|
331319De Aquis Fortibus. aſperam arteriam ſcreatu eijcitur. Neque enim, niſiægrè, cum
vulgo opinari poſſum ſemper abſceſſum diſrumpi, atque pure illo
pulmones, quaſi ſpongiam, imbui;
quippe in depreſſam dia-
phragmatis partem purulentus liquor deflueret, neque pulmo-
nes ſubire poſſet;
quamuis membranam pulmones cingentem
poris multis inſignitam admittamus cum Harueio de Generat.
Animal. exercit. 3. pag 43. Si igitur per venam azygon de-
mum ad renes materia illa vi appoſiti medicamenti attenua-
ta defertur, quidni itidem, ſi purulenta fuerit, ſed congruè
extenuata, per eandem azygon &
Cauam ad pulmones de-
ferri poſſit?
Maur. Ne ſanguinis circulatio nos à propoſito abducat, ca-
uendum eſt.
Hoc vnum addo, quandoquidem de eâ incidit men-
tio:
Illam quidem primùm innotuiſſe probabile eſt ex venarum
valuulis, quæ ab extremis corporis partibus, &
ex minuſculis ve-
nis in maiores venienti ſanguini patent, at non item reditum per-
mittunt:
ideò etiam compreſſa vinculo vena turgeſcit in inferio-
re parte, non verò qua parte ſpectat præcordia.
Verùm & in Di-
uinis literis veſtigium aliquod huiuſmodi circuitûs deprehenditur
apud Eccleſiaſten cap.
12; vbi ſenectæ incommodis ſymbolicè ac
velut ænigmaticè explicatis, mortem ipſam deſcribit:
poſt ocu-
lorum hebetudinem, aurium ſurditatem, dentium ad pàucosre-
dactorum otium, addit *florebit amygdalus*, propter canitiem
capitis;
*impinguabitur locuſta*, hoc eſt, iuxta chaldaicam expo-
ſitionem, inflabuntur crura, quæ in locuſtis ſuâ ſubtilitate ſunt
maximè conſpicua;
*diſſipabitur capparis*, quia in ſenectute libido
extinguitur:
*antequam rumpatur funiculus argenteus*, ſpiritibus
animalibus per neruos, qui albi ſunt &
teretes, fluere deſinen-
tibus, *&
recurrat vitta aurea* contrahente ſe & flacceſcente ce-
rebri membranâ, quæ, propter multiplices venarum atque arte-
riarum plexus, aurea dicitur (nam &
adagium *ἀνδρὸς γέ ρονΤος*
*ἀςαφὶς τ\‘θ κρανίον, Viri ſenis velut vua paſſa cranium*, admonet
inualidum eſſe &
flaccidum ſenile corpus exhauſto ſucco) *& con-*
*teratur hydria ſuper fontem*, vaſe ſanguineo, hoc eſt vena Ca-
ua, ſanguinem ex iecore, quaſi ex fonte, non ampliùs hau-
riente, *&
confringatur rota ſuper ciſternam*, abruptâ ſanguinis
circulatione in corde, quod ciſterna dicitur, quia ſicut aqua in ci-
ſternam aliunde deriuatur, &
in eâ purgatur, ita ſanguinem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index