Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
331 317
332 318
333 319
334 320
335 321
336 322
337 323
338 324
339 325
340 326
341 327
342 328
343 329
344 330
345 331
346 332
347 333
348 334
349 335
350 336
351 337
352 338
353 339
354 340
355 341
356 342
357 343
358 344
359 345
360 346
< >
page |< < (317) of 795 > >|
331317DE TUBIS CAPILLARIBU SVITREIS. pillarium a regulis Hydroſtaticis hucuſque apud Geometras repe-
riundis! hi enim conſiderare modo ſolent preſſiones fluidorum a
gravitate pendentes, indeque oriundas altitudines fluidorum in Tu-
bis, nequaquam attendentes ad attractionem, quam fluida in Tu-
bos, &
hi viciſſim in fluida exercent: hinc Theoreticam doctri-
nam quidem veram, congruamque ſuæ hypotheſi dederunt, nequa-
quam tamen veram in praxi, quia in hac attractionis ſimul ratio
habenda eſt:
Quo Tubus eſt amplior, eo minus ſuperficiei ratione
internæ capacitatis acquirit, atque ideo etiam minorem attractio-
nis effectum edere poteſt, quam Tubus anguſtior, quamobrem Le-
ges Hydroſtaticæ, hucuſque tradit@¦ a Geometris, magis conveniunt
Tubis amplis, quam anguſtis, imo in ampliſſimis vix abludunt ab
effectibus, quæ cauſa eſt ut pro veris abſolutiſque habitæ fuerint;
quod erroneum; nam attractionis ratio ſimul habenda legibusque
vulgaribus addenda, antequam Lex abſolute vera &
experientiæ
congrua deprehendetur:
Geometræ enim detur Tubus vitreus u-
trimque apertus, rectus, cylindricus;
detur liquor, rogo ut deter-
minet altitudinem Fluidi ingreſſuri Tubum, quem perpendiculari-
ter ad horizontem Fluido immerget.
Si tantum preſſiones fluidi
conſideret, demonſtrabit ſuperficiem ejus in vaſe &
in Tubo fore
ad libellam;
fiat Experimentum, id non reſpondebit demonſtratio-
ni, ſed altius adſcendet libellâ fluidum, niſi fuerit Mercurius,
qui humilior manet, an ergo demonſtratio Geometrica falſa eſt?

non, ſed non fuit completa, quippe demonſtrationi addenda erat
vis attrahens Tubi &
liquoris, qua additâ capiatur Experimentum,
&
reſpondebit calculo quam accuratiſſime. Quadrat hercle
hic egregie ſapientis Fontenellii monitum in L’Hiſt.
de L’Acad.
Roy.
A°. 1723. „ Si demonſtrandum foret, quantum Phyſica ſæpe
” differt â Geometria, quantum realis executio rerum diſtat ab
” eo, quod Geometra ope ſui calculi exſpectaſſet, nihil accomoda-
” tius foret quam hoc objectum, de quo agimus:
Quod non prove-
” nit, quia Geometria non ubivis obtinet ſine ulla exceptione, ſed
” eſt Phyſica plerumque valde compoſita, noſtrorumque ratiocinio-
” rum fundamenta ſunt nimis ſimplicia ad accurate eos effectus
” aſſequendos, qui in natura fiunt.
Quanta igitur cum prudentia ratiocinandum eſt in phyſicis?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index