Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (109) of 760 > >|
331109LIBER IIII. caratione, quaſanabile eſt, moueatur, in ſanitatem pergit:
ſin hoc quo ægro tabile eſt, in ægritudinẽ fertur. Magis ta-
men graue, leué que in ſeipſis principium habere uidentur,
propterea quòd horum materia propinquißima ſubstan-
tiæ eſt.
Signum cuius eſt, lationem abſoluturum eſſe, &
ultimam motuum generatione.
Quare motus hic, ſubstan
tia primus erit.
Cùm igitur aër ex aqua fit, atque è graui
leue, in ſuperum locum uenit:
ſimul autem eſt leue, & non
ulterius fit, ſed illic eſt.
Patet igitur, cùm potentia ſit ad
actum proficiſcens, uenire illuc, &
ad tantum & ad tale,
ubi eſt actus &
quanti, & qualis, & ubi. Eadem eſt cauſa,
&
ut terra, ac ignis iam actu ad ſua loca nullo impediente
moueantur:
etenim elementum cùm prohibens, & ſanabi-
le cùm detinens ſublatum fuerit, continuò fertur, &
mouet
etiam &
id quod in initio fecit, & id quod ſubtraxit, aut id
unde reſiliuit, ut primis in ſermonibus dictum eſt, in quibus
definiebamus nihil horum ipſum ſeipſum mouere.
Dictum
eſt igitur quam ob cauſam fertur quodq;
eorum, quæ ferun
tur, &
quid eſt ſuum in locum ferri.
Quòd aliquod ſimpliciter graue, & leue ſimpliciter, et definitio
horum.
Quodq́; determinatum ſit medium ad quod grauia
ferantur, at que extremum ad quod leuia.
CAP. IIII.
Differentias autem, & ea quæ accidũt circa ipſa nune
11Hic oftendit
Āriſt. graue &
leue dupliciter
dici: ſimplici-
ter ſcilicet, &
reſpectiuè, ſiue
ad aliud.
dicamus oportet.
Primum igitur ſit definitũ ut uni-
uerſis uidetur:
graue quidem ſimpliciter id eſſe, quod omni-
bus ſubstat.
Leue autem, id quod ſuper omnia natat: ſimpli-
citer autem dico in ipſum genus reſpiciens, &
in ea, in qui-
bus ambo non inſunt:
ignis enim quæuis magnitudo, niſi
fortè quippiam aliud prohibeat, ferri ſurſum uidetur:
&
terræ etiam quæuis magnitudo, deorſum eodem modo:
&

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index