Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 360 > >|
1minuenda ſit pro ratione diſtantiæ, diuide Fixarum
diſtantiam per diſtantiam Solis à Terra, fiet quotiens
amplius, quàm duodecim.
Et quia Solis diameter ap­
paret iam nobis dimidij gradus, ſiue minutorum tri­
ginta; ſequitur vt Sole inter Fixas exſiſtente, eius dia­
meter apparitura non ſit, niſi pars huius duodecima,
ſiue minutorum duorum cùm ſemiſſe.
Porrò hac ea­
dem diametro apparent vulgò quæ Stellæ ſunt magni­
tudinis primæ, aut ſecundæ.
Igitur ſi Sol fuerit inter
Fixas conſtitutus, non apparebit maior, quàm vna Stel­
larum.
Et vice verſa, ſi quęlibet earumdem Stellarum
fixarum conſtituta fuerit vbi iam eſt Sol, ſeu pari, qua
ille à nobis diſtantia: apparebit nobis tanta, quantus
Sol; atque adeò omnes erunt quaſi Soles.
Quid ſi di­
ſtantiam Fixarum augeas pro opinione Albategnij
Ptolemæo inhærentis, ſtatuentiſque illam nouemde­
cim millium ſemidiametrorum: an-non apparitura
fuerit Solis diameter infra duo minuta?
Quid ſi adhûc
ampliùs, vt debere fieri probabile eſt, nihilque repu­
gnat?
Verùm hoc ſufficiat, vt intelligas non nos aut
abſurda tueri, aut ijs propugnandis abſurdiora fingere:
ſed te potiùs rem non aduertere, & fingere magis.
Qua­
re & cùm ſit Deusipſe, qui tot in cælo ingenteis Soleis
pro ſua voluntate, ac verbo vnico creauit: ne cauſſare
nos pro noſtra voluntate, verbóque vno illos creare:
ſed agnoſce potiùs te eos pro tua voluntate, verbóque
vno deſtruere.
Si illi, inquam, aduerſum me hac
ratione inſtiterint; dic mihi, te quæſo, quid ſim reſ­
ponſurus?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index