Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1nenſium, è mari procedere: & tamen hu­
milius eſſe mare Liguſticum fateor.
Hinc
colligere potes, hos falſos peripateticos ni­
hil ſcire, ſed nugari, quandoquidem ipſe nec
vllus alius potuit modum inuenire, quo
aquæ à fontibus, & in cacumine montium
ſcaturiant, & quomodo dulceſcant, aliæ au­
tem ſalſæ è puteis hauriantur, & ex monti­
bus nulla ſcaturiat ſalſa.
Et ita nugantur im­
pudentiſſimè.
Sed audi modum, qui vnus
eſt, & ſimpliciſſimus, & vide quomodo in
dictis noſtris, quæ ille putat adeò inuicem
contraria eſſe, nihil penitus ſit diſcors, &
quomodo ſub noſtra breuitate plura lateant
pulcherrima, & qualia ſint, certè nunquam
à ſæculis inuenta, ne cogar, vt tu propria lau­
dare.
Is modus eſt, cum quo omnia experi­
menta, omnia noſtra verba concordant.
Lon­
giuſculis fui, vt breuitatem, & orationis va­
rietatem, quam tu inconſtantiam appellas,
agnoſcas: & quanta vbique non ſolùm hoc
in volumine, ſed in vniuerſis noſtris libris
comprehendatur.
Et quia ob importunita­
tem plura dixi, quàm deceret, breuiſſimè,
ſed tamen lucidè rem ipſam docebo.
Aqua
maris velut in ſpongia ſub terra vbique ex­
ſudat, quibuſdam etiam in locis lata via pro­
cedit: atque tunc ſalſa hauritur è puteis, vt
ad Salam in agro Placentino, cùm tamen
pluſquam 10000. paſſuum à mari quoquo­
verſum diſtet, & tunc nunquam ſpontè aſ­
cendit, vnde nullus fons ſalſus ex infinitis
fermè: ſi ſit, neceſſe eſt in decliuiore à mari
loco eſſe.
Reliqua tota aqua, quæ exugitur,
neceſſariò percolatur, atque ideò dulceſcit.
Trahitur ergo ad ſuperficiem à calore ſolis,
& pluuia, atque ibi coactis ob frigiditatem
in acumine montis vaporibus fiunt riui, qui
fluunt ad humiliorem locum, ex quorum
multitudine fluuij.
Aſcenſus ergo perpetuus
eſt, quoniam non ſolùm calore ſyderum, ſed
terra in imò exhalant vapores, velut in di­
ſtillatorio vaſe.
Materia igitur deeſſe non
poteſt, vt quæ à mari ſuppeditetur, exhala­
tionis cauſa etiam ſemper adeſt calor cœ­
leſtis, & viſcerum terræ frigiditas, lapidum,
& aëris in cacumine montium: ergo ſca­
turitio perpetua, id eſt valdè diuturna, quia
ſub ſole (vt dici ſolet) perpetuum nihil: ſed
verè nihil in elementari regione.
Cùm verò
vapores paulò altius attolluntur ſupra cacu­
mina montium, fiunt nebulæ, inde pluuia.
Hoc autem duplici modo, vel ob vaporis
abundantiam, & tunc etiam creſcunt flumi­
na: vel ob caloris vehementiam, & tunc
tantò plus decreſcunt flumina, quantò plu­
uiæ augentur.
Ideò cum ſiccantur fluuij, ma­
gnos imbres expectare oportet, quod & ra­
tione efficientis cauſæ, & materiæ conuenit,
& finis.
Ita ſapientiſſimè Deus hæc diſpo­
ſuit.
Videas ergo in montium viſceribus
perpetuum quaſi fumum vndique: quo cùm
tenuior pars ſolùm aſcendat, tum quia ex
percolata iam aqua dulciſſimi fontes pro­
deunt.
Et ſi omninò ſalſi ob maris propin­
quitatem aſcendat, vt iuxta maris littus, ac
in fontibus inſularum, & promontoriorum
admiſta puriore aqua ac dulci ſalſus ſapor
obtunditur, velut & in pluuia aqua ob ean­
dem cauſam licet non deſit, latet.
In terra
verò non tam facilè oriuntur fontes, ni vel
deriuentur, vel lapides propè ſint, quoniam
vapor non adeò cogitur.
Ita rectè ergo di­
ximus, ſupra fontes partem oriri, ob maris
aquam, partim ob tranſmutationem.
Nec
partim intelligendum eſt ad aquam referen­
do, cùm ſit vniuſmodi generatio eius, ſed ad
cauſas generationis aquæ.
In verticibus er­
go altiſſimorum montium (non compreſſa
redundat, vt ipſe adeò ineptè putat, nam nec
perpetua, nec diuturna eſſe poſſet) & in par­
uis inſulis, aqua dulciſſima ac limpidiſſima,
perenníſque ſcaturire ſolet.
En vides quo­
modo veris principiis omnia experimenta,
omnia noſtra dicta conſentiant?
nihil fal­
ſum, nihil pugnans, nihil abſurſum eſſe.
Ipſe
aquam perpetuò, & terram collocat extra
locum ſuum, vim infert naturæ, opificem
imprudentiæ arguit: & cùm omnia hæc illi
conceſſerimus, etiam ortus fontium nullam
veram cauſam afferri poteſt, nec motus aqua­
rum, ſed experimento manifeſtè contradi­
centem.
Nunc vſque inauditam doctrinam
declarauimus.
Poſt vt hoc, quod ſenſu pa­
tent, viderint, inuenient Ariſtotelem centum
in locis dixiſſe, tractúmque per capillos non
per veſtes ſolùm, cogent, vt dixerit, quæ nec
ſomniauit.
Tribuere conantur omnia anti­
quitati, cùm tamen ex illo pauca ſcire poſſi­
mus, partim quòd noui Græci erant, nec­
dum artes, & diſciplinæ inuentæ, ipſe Phi­
loſophus tumultuosè hinc, & inde colligens
in vnum congeſſit, non potens afferre iudi­
cium, nec ad ulteriora penetrare, ſtimulis
etiam contradicendi, tum præſentibus occu­
pationibus ob ambitionem impediebatur.
Et optima quæque ex illo in cauerna periê­
re: quæ ad nos peruenêre mutilata, corru­
pta, vix intellecta, ob breuitatem, & pondus
ſententiarum, argutúmque contextum, ac
quod maius omnibus eſt, ob energiæ, &
conſuetudinis loquendi modum amiſſum,
vt etiam Auerroës docebat in ſecundo Me­
teororum.
Et tamen vel ſic Ariſtotelem ip­
ſum non negauerim rebus naturalibus ma­
ximum lumen attuliſſe, ob ingenij peritiæ
ac iudicij præſtantiam, omnéſque qui ad
hanc vſque ætatem floruerunt, vtilitate do­
ctrinæ longè antecelluiſſe.
Vt verò ad ho­
mines, qui ante nos fuerunt, collatus maxi­
mus fuit: ita ad eorum, quæ in natura ſunt
arcanorum doctrinam, naturalémque diſci­
plinam minùs, & omninò quaſi nullus ha­
bendus eſt, cui æſtimationi, qui non credit,
prorſus ſtultus eſt.
Et qui non perpetuò ante
oculos habet, in infinitos ac turpiſſimos er­
rores decidit.
Ego verò cum Galeno didici,
non Ariſtotelis ob læſas ſententias, ſed ip­
ſam naturam omnium parentem præ oculis
mihi ſtatuere.
Cui ſi Ariſtoteles, vel alius
quiſque rectè adblandiatur, nemo me ipſo
libentiùs adhæret, nemo gratior eſt in reci­
tando nomine illius per quem profecerim.
Sin aberrare cernam, omitto, non accuſo:
quod etiam facturus fuiſſem in Ariſtotele,
ni claritas nominis eius illum prætereundo
me imperitiæ reum feciſſe.
Itaque rogo, be­
nigne lector, ex vno, in quo maximè videbar

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index