Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 491 > >|
1aſſumatur in ſingulis inſtantibus finitis, eſt iuxta ſeriem ſimplicem nu­
merorum 1. 2. 3. 4. &c.
Hypotheſis 4.
Motus in plano inclinato eſt ad motum in perpendiculari, vt perpendicula­
ris ad inclinatam;
quod etiam lib.5.fusè explicatum eſt; eſt autem ſem­
per in plano inclinato motus prioris grauis.
Hypotheſis 5.
In quadrante incubante perpendiculariter plano horizontali, tot ſunt di­
uerſa plana inclinata, quot ſunt puncta, ſeu Tangentes; hoc etiam certum
eſt, & angulus contingentiæ maior eſt in minore circulo, minor in
maiore.
Hypotheſis 6.
Nullus arcus circuli eſt vt linea recta, nec ſine errore accipi poteſt vt recta,
contrariam hypotheſim aliqui ſupponunt, quam tamen falſam eſſe ſciunt;

licèt enim quoad ſenſum error ſubeſſe non poſſit;
attamen repugnat
Geometriæ:
hinc ſuppoſitio noſtra Geometricè vera eſt; ſed de hoc in­
frà fusè.
Axioma 1.
Tamdiu durat motus, quandiu durat impetus; hic autem tandiu durat,
quamdiu non eſt frustrà.
Axioma 2.
Noua determinatio impotus cum priore facit mixtum ſi determinatio mixta
facit nouam lineam.
Axioma 3.
Quotieſcunque fit mixta determinatio per acceſſionem noni impetus, de­
ſtruitur aliquid impetus prioris, patet.
Axioma 4.
Impetus innatus non concurrit ad motum ſurſum.
Axioma 5.
In inclinata minùs destruitur impetus dato tempore, quàm in perpendicu­
lari ſurſum, plùs verò destruitur, quò propiùs accedit ad verticalem; hæc
omnia quæ loco Axiomatum hîc propoſui, in ſuperioribus libris, præ­
ſertim in Quinto abundè demonſtraui.
Theorema 1.
Funependulum deſcendit motu accelerato; experientia certa eſt, eius
ratio eſt eadem cum ea, quam attuli lib.2. de motu naturali, vt eius ac­
celerationem demonſtrarem;
ſcilicet impetus nouus ſingulis inſtantibus
producitur, cùm ſit ſemper eadem cauſa applicata;
corpus enim graue
ſua ſponte deſcendit;
quod autem impetui priori accedat, patet; nec
enim deſtruitur ſaltem totus alioqui fruſtrà produceretur, contra Axio­
ma primum, adde quòd in plano inclinato deorſum graue deſcendit motu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index