Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
Poſſe Solem è Fixis non minorem, quàm Orbem magnum
apparere: &, Veros omnium Stellarum diſcos in vnum
compoſitos, vix apparenti diſco vnius
mediocris Stellæ exæquatum iri.
XXXIV. Subiungis verò; Similiter, quod etiam ais,
fieri poſſe, vt Sol hic noſter, quamvis comparatione ſuperio­
rum Siderum adeò exiguus, ac penè nullus admittatur; ab im­
menſa tamen illa Siderum diſtantia conſpicuus nihilominùs
appareat, ac tantæ etiam magnitudinis, quanta est tota regio
Planetaria (dixi, aut quantus magnus orbis) idque ob
lucem eius vegetam, diffuſoſque ipſius radios, quibus oculus
afficiendus eſſet; eo modo, quo flamma candelæ noctu spectata
ignis ingens apparet.
Id, inquam, ingenij tui admirabile qui­
dem, ſed incredibile figmentum eſt, quod exemplo candelæ
comodè non probas.
An porrò, cùm iſtud videatur figmen­
tum incredibile; patietur tua bonitas, vt proferam aliud,
quod cum iſto connexum ſit, quodque, quantum con­
iector, ſit incredibilius appariturum?
Quantum, pu­
tas, ſi omnes diſci mille & viginti duarum Stellarum
vulgò agnitarum ſimùl iungerentur, aggregarenturve
in vnum; quantum putas, inquam, totalem diſcum
conficerent?
An-non ingentem? At ego opinor vix
tantum futurum, quantus apparet vel vnicus vnius
Stellæ, quæ ſit magnitudinis quartæ, diſcus.
Quale­
nam, inquies, iſtud eſt, non figmentum iam, ſed planè
delirium! Qualecumque ſit; accipe id tamen.
Cùm
aliquando nocte ſerena iter facerem, ſubiit animum
cogitatio, quî fieri poſſet, vt neque Lunâ, neque ma­
iuſculis Planetis collucentibus, ſingula tamen circum-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index