Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
331
331 (109)
332
332 (110)
333
333 (111)
334
334 (112)
335
335 (113)
336
336 (114)
337
337 (115)
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < (111) of 760 > >|
333111LIBER IIII. per deorſum aptum eſt ferri: ſunt enim aliqua talia, & non
omnia pondus habent, ut quidam putant.
Nam & alijs qui-
buſdam graue eſſe uidetur, ſemperq́;
ad medium ferri. Eſt
autem &
leue ſimili modo: uidemus enim, uti dictum eſt
prius, terrea ipſa ſub omnibus eſſe collocata, atq;
ad mediũ
ferri.
At uerò, medium ipſum eſt definitum. Si igitur eſt
quip piam, quod ſuper omnia eminet, ut ignis in ipſo aëre
ſurſum ferri uidetur aëre quieſcente, patet hunc ad ipſum
extremũ ferri:
quare nihil ipſe ponderis habere poteſt, ſub
alio enim collocaretur.
At ſi hoc eſſet, aliquid aliud eſſet
pro fectò, quod ad ipſum extremũ moueretur, quodq́;
ſuper
omnia, quæ feruntur, collocaretur.
Nunc autem, nihil eſſe
uidetur.
Ignis igitur nullum pondus habet, neq; etiam ter-
ra leuitatem ullam habet:
ſiquidem ſubſidet uniuerſis, idq́;
quod ſubſidet ad ipſum medium fertur. At uerò medium
eſſe ad quod latio fit eorũ, quæ pondus habent, &
ex quo
leuia ſurſum feruntur, ex multis patet.
Primò quidem ex eo
quia nihil ferri in infinitũ poteſt:
ut enim nihil eſt impoßi-
bile, ſic neq;
fit impoßibile. Latio uerò è quopiam in quip
piam, generatio eſt.
Deinde ignis quidẽ ſurſum, terra ue-
rò, &
quic quid pondus habet, deorſum, ſimiles ad angulos
fertur.
Quare ad medium feratur, neceſſe eſt. Vtrum au-
tem ad terræ medium, an uniuerſi feratur, cùm idem mediũ
ſit ipſorum, alia ratio eſt.
Cùm autem id quod omnibus
ſubstat ad medium ipſum feratur, id quod ſuper omnia na-
tat, ad ultimum capedinis, in qua fit motus, feratur neceſſe
eſt:
ſunt enim contraria, medium & extremum: & ſubsta-
re, atq;
natare. Quapropter & cum ratione duo ſunt, gra-
ue &
leue: & loca enim ſunt duo, medium ipſum, atq; ex-
tremum.
Eſt igitur quid & id quod eſt inter hæc, quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index