Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
HIPPARCVS, qui & Abrachis dicitur ab obitu Alexandri ann. 100.
ante Ptolemæum 280. obſeruauit maximam Solis declinationem gr. 23. 51.
Inuenit primam Arietis poſt æquinotij Venrni punctum, gr. 4. nouam ſtellam
ſuo æuo genitam deprehendit, cuius occaſione in ſyderalem ſcientiam ſeriò
incubuit.
primus igitur ſtellas numerauit, ſuisque; locis aſſignauit, organis
ad id excogitatis.
Plin. Scripſit de motu Lunæ in latitudinem, & de Arati
phænomenis.
ex Suida. Tabulas etiam aſtronomicas, teſte Ptol. condidit.
Adhuc extant eius lib. 3. in Arati Phænomena: & vnus Aſteriſmorum, ſuntque;
Græcè nuper editi.
CLEOMEDES his ſeculis gręcè ſcribit Meteora, quibus tractat ea,
quæ in ſphęra ſolent doceri.
extat græcolatinus interprete, & ſcholiaſte Ro­
berto Balforeo, qui eum inter Poſſidonium, & Ptolemæum collocat.
Item
Arithmeticam, & Harmonicam, quæ aſſeruantur in Bibliotecha Vaticana,
& S. Floræ.
ex eodem Roberto.
NONVM SEMISECVLVM
Continens ann. 52 Ab Vrbe cond. ann. 701 Ante Chriſti ortum ann. 52 Conſ. C. Pomp. Magno. que Cæcilio.
THEODOSIVS Tripolita de habitationibus. de diebus, & no­
ctibus.
ſphæricorum lib. 3. de lineatione ædium. Commentaria
in Theudę capita.
in viaticum Archimedis. Sceptica capita aſtro
logica.
de vere. Horologium ad omne clima, ideſt vniuerſale ex­
cogitauit.
Vitr.
SOSIGENES Aſtronomus, cuius opera Iulius Cæſ. Calend. correxit.
Sequentes quinque extiterunt ante Vitr. ex quo eos deſumpſimus: ſed
quanto ignoratur.
ATHENÆVS de machinis, cuius extant duo fragmenta græca apud
Vitr in fine.
non eſt ille Dipnoſophiſtarum, ille enim vixit in ſecundo Chri­
ſti ſeculo.
Eiuſdem mechanica.
DIONYSIODORVS, cuius fragmentum extat apud Eut. in com­
men
. Archimedis, quo ſubtiliſſima demonſtratio continetur ſecandi ſphæ­
ram in datam rationem.
Inuenit conum, ideſt horologij ſolaris genus, fi­
guram conicam referens, vel in cono deſcriptam.
SCOPAS Siracuſanus Plinthum reperit genus horologij in Plintho de­
ſcripti: inſtar quadratæ trabis erectæ, in cuius ſummo erat horizontale, in
quatuor verò lateribus erant duo verticalia, auſtrale, & boreale.
necnon
duo meridiana, orientale, & occidentale.
PATROCLES fuit inuentor πελεκίνου, ideſt bipennis, quòd genus ho­
rologij ſolaris erat, figuram bipennis referens.
PARMENION προς τα ισορουμενα excogitauit, horologia videlicet,
quæ cœli hiſtoriam narrarent, horas, dies, menſes, ſigna Zodiaci, & c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index