Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
331 109
332 110
333 111
334 112
335 113
336 114
337 115
338
339
340
341 3
342 4
343 5
344 6
345 7
346 8
347 9
348 10
349 11
350 12
351 13
352 14
353 5
354 16
355 17
356 18
357 19
358 20
359 21
360 22
< >
page |< < (111) of 760 > >|
333111LIBER IIII. per deorſum aptum eſt ferri: ſunt enim aliqua talia, & non
omnia
pondus habent, ut quidam putant.
Nam & alijs qui-
buſdam
graue eſſe uidetur, ſemperq́;
ad medium ferri. Eſt
autem
&
leue ſimili modo: uidemus enim, uti dictum eſt
prius
, terrea ipſa ſub omnibus eſſe collocata, atq;
ad mediũ
ferri
.
At uerò, medium ipſum eſt definitum. Si igitur eſt
quip
piam, quod ſuper omnia eminet, ut ignis in ipſo aëre
ſurſum
ferri uidetur aëre quieſcente, patet hunc ad ipſum
extremũ
ferri:
quare nihil ipſe ponderis habere poteſt, ſub
alio
enim collocaretur.
At ſi hoc eſſet, aliquid aliud eſſet
pro
fectò, quod ad ipſum extremũ moueretur, quodq́;
ſuper
omnia
, quæ feruntur, collocaretur.
Nunc autem, nihil eſſe
uidetur
.
Ignis igitur nullum pondus habet, neq; etiam ter-
ra
leuitatem ullam habet:
ſiquidem ſubſidet uniuerſis, idq́;
quod ſubſidet ad ipſum medium fertur. At uerò medium
eſſe
ad quod latio fit eorũ, quæ pondus habent, &
ex quo
leuia
ſurſum feruntur, ex multis patet.
Primò quidem ex eo
quia
nihil ferri in infinitũ poteſt:
ut enim nihil eſt impoßi-
bile
, ſic neq;
fit impoßibile. Latio uerò è quopiam in quip
piam
, generatio eſt.
Deinde ignis quidẽ ſurſum, terra ue-
, &
quic quid pondus habet, deorſum, ſimiles ad angulos
fertur
.
Quare ad medium feratur, neceſſe eſt. Vtrum au-
tem
ad terræ medium, an uniuerſi feratur, cùm idem mediũ
ſit
ipſorum, alia ratio eſt.
Cùm autem id quod omnibus
ſubstat
ad medium ipſum feratur, id quod ſuper omnia na-
tat
, ad ultimum capedinis, in qua fit motus, feratur neceſſe
eſt
:
ſunt enim contraria, medium & extremum: & ſubsta-
re
, atq;
natare. Quapropter & cum ratione duo ſunt, gra-
ue
&
leue: & loca enim ſunt duo, medium ipſum, atq; ex-
tremum
.
Eſt igitur quid & id quod eſt inter hæc, quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index