Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Table of figures

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1
modo diametros recte dimenſus ſum.
Parabam utique laminam
planam pertenuem in medio perforatam, exiſtente circularis fora­
minis diametro partium quinque octavarum digiti.
Et ne vena
aquæ exilientis cadendo acceleraretur & acceleratione redderetur
anguſtior, hanc laminam non fundo ſed lateri vaſis affixi ſic, ut
vena illa egrederetur ſecundum lineam horizonti parallelam.
Dein
ubi vas aquæ plenum eſſet, aperui foramen ut aqua efflueret; &
venæ diameter, ad diſtantiam quaſi dimidii digiti â ſoramine quam
accuratiſſime menſurata, prodiit partium viginti & unius quadrageſi­
marum digiti.
Erat igitur diameter foraminis hujus circularis ad
diametrum venæ ut 25 ad 21 quamproxime.
Per experimenta vero
conſtat quod quantitas aquæ quæ per foramen circulare in fundo
vaſis factum effluit, ea eſt quæ, pro diametro venæ, cum velocitate
prædicta effluere debet.
LIBER
SECUNDUS.
In ſequentibus igitur, plano foraminis parallelum duci intelliga­
tur planum aliud ſuperius ad diſtantiam diametro foraminis æqua­
lem vel paulo majorem & foramine majore pertuſum, per quod
utique vena cadat quæ adæquate impleat
186[Figure 186]
foramen inferius EF,atque adeo cujus
diameter ſit ad diametrum foraminis in­
ferioris ut 25 ad 21 circiter.
Sic enim
vena per foramen inferius perpendicu­
lariter tranſibit; & quantitas aquæ ef­
fluentis, pro magnitudine foraminis hu­
jus, ea erit quam ſolutio Problematis po­
ſtulat quamproxime.
Spatium vero quod
planis duobus & vena cadente clauditur,
pro fundo vaſis haberi poteſt.
Sed ut
ſolutio Problematis ſimplicior ſit & ma­
gis Mathematica, præſtat adhibere pla­
num ſolum inferius pro fundo vaſis, &
fingere quod aqua quæ per glaciem ceu per infundibulum deflue­
bat, & è vaſe per foramen EFegrediebatur, motum ſuum per­
petuo ſervet & glacies quietem ſuam etiamſ in aquam fluidam
reſolvatur.
Cas.2. Si foramen EFnon ſit in medio fundi vaſis, ſed fun­
dum alibi perforetur: aqua effluet eadem cum velocitate ac prius,
ſi modo eadem ſit foraminis magnitudo.
Nam grave majori qui­
dem tempore deſcendit ad eandem profunditatem per lineam ob­
liquam quam per lineam perpendicularem, ſed deſcendendo ean-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index