Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (319) of 795 > >|
333319DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS.
EXPERIMENTUM II.
Si idem Tubus ABC prioris Experimenti, Aqua omnino im-
pletus, invertatur in Aëre, Aqua effluet guttatim ex orificio A,
nihil vero ex C, &
manebit ſuſpenſa in Tubo ABG, uſque ad
altitudinem AB.
Sed in hoc Experimento obſervavit Jurinus, ut effluat Aqua ex
A, debere differentiam AG inter ambo crura Tuborum excede-
re FC.
eſt vero FC altitudo Aquæ, quæ ingreditur Tubum BFC
ſponte:
quod ſi AG non excedat FC, non effluet Aqua.
EXPERIMENTUM III.
Fig. 6. Tab. XII. Sit A B C Sipho inæqualium crurum, tam
quoad longitudinem, quam amplitudinem:
in cujus graciliori & bre-
viori crure AB, ſi ſufficientis foret longitudinis, columna Aquæ
poſſet ſuſpendi ad altitudinem æqualem EF.
ſed in crure longiori
&
ampliori Aqua intraret ad altitudinem H G. Quando totus hic
Sipho impletur Aquâ, &
in eadem poſitione tenetur, quam figura
repræſentat, Aqua non effluet ex orificio Tubi C quamvis DC
(quæ eſt differentia inter longitudines amborum crurum ſuperet
longitudinem EF.
EXPERIMENTUM IV.
Si crus gracilius BC Tab. XII. fig. 7. ſit longius quam crus
alterum BA, Aqua effluet ex C:
ſi DC, quæ eſt differentia longi-
tudinis amborum crurum, ſuperet longitudinem EF, ad quam ad-
ſcendit Aqua in crure ampliori, alioquin Aqua manebit in Sipho-
ne ſuſpenſa.
Ambo hæc Experimenta debentur Jurino. Sunt autem valde
paradoxa, neque inter ſe conveniunt:
cur enim in Exp. III. non ef-
fluit Aqua ex DC, cujus longitudo ſuperat EF, cum Aqua fluat in
Exp 4.
ex DC cujus longitudo ſuperat EF Niſi Aër ejuſque preſ-
ſio hic aliquid conferat;
qui non tam facile ingredi poſſit orificium
A in fig.
7. anguſtum, quam amplum in fig. 8. & ideo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index