Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1calefiunt. Dico aliud eſt de motu ſecundum
impulſum, vt dum fluit aqua: non enim ra­
reſcit, ideò refrigeratur: at dum excipit lumen,
mouetur à partibus non conſequens partes,
ideo rareſcit, & incaleſcit.
Clarum eſt igitur
hunc virum ſemper labi, eodem lapſus gene­
re ſcilicet homonymia.
In octaua cùm ego
loquor de raritate ſubſtantiæ, ipſe loquitur
de raritate compoſitionis, vbi pumicem, &
fungum adducit, quaſi velit homines dedo­
cere quæ ſciunt, docere quæ neſciunt.
De
aëre, de quo eſſet aliqua difficultas, tran­
ſit ſicco pede.
Sed aër quò rarior, eò minùs
frigidus.
75 In quinta diuiſione conſtanter dico,
ſydera eodem modo eſſe calidiſſima, quo ſunt
ſplendidiſſima, Venus, lupiter, & Luna abun­
dantia caloris: vt etiam luminis: Canicula
abundantia, & magnitudine.
75 Amiratur de his verbis: Cœlum quia
nunquam ceſſat, & potentem vbique habet
animam, ideò non fatigari poteſt.
Imò dicit
potiùs, quia non fatigatur, non ceſſat.
Nón­
ne videt quòd in mortalibus fuga indigen­
tiæ eſt cauſa facultatis, in immortalibus con­
trà eſt: eſſent enim imperfecta talia, quæ à
prima cauſa prodeunt, vbi nulla ſuſpitio in­
digentiæ,
77 In ſecunda diuiſione aberrat toto cœlo:
nam non rota ſola, ſed & omnia, quæ mouen­
tur
, iam incitata facilius, & velocius mouen­
tur, quia aër primi motus, vt in ſecundo libro
docuimus adiuuat: alia ob ſitus mutationem,
vt in curribus infixis terræ.
Ibidem vides ſor­
didam contumeliam abſque vlla cauſa.
De
mundo an ſit ſempiternus, debuit primùm
quærere, quid per mundum intelligam, & li­
brorum illorum editionem expectare.
Decre­
ueram non accuſare illum, at que ita feci, re­
pugno enim, non oppugno, ſed hic cogor ob
Dei cultum: illum enim eundem naturæ, &
peſſimæ dicit, ac ſi quis vmbram ſoli eandem
affirmet.
Ita in quibuſlibet inconſultus ſem­
per fuit.
Idem verò pulcherrimè probat Ari­
ſtotelis ſui authoritate Deus & natura,
ergo Deus eſt natura.
Aſſenſus eſt Pom­
peius Ciceroni, ergo Pompeius eſt Ci­
cero.
79 Pudet me ſtuporis: ego primum non
affirmo minorem eſſe diuerſitatem cometæ,
quàm lunæ.
Si conſtaret, non eſſet dubium
ſuperiorem eam fore lunæ: ſydus illud, Dij
boni quid ad diuerſitatem aſpectus, quæ ratio­
ne Mathematica pura conſtat.
80 Quod de Iride ſcripſimus, ſeruat phæ­
nomena, atque in hoc poſtquam non aliud
melius ſuccurrebat, maluimus explicare Ari­
ſtotelem, quàm damnare: haud neſcij, quòd
res ipſa pateretur graues difficultates natura­
les: nam quod ad Mathematica attinet, ſatis­
factum eſt.
Quæ enim obiicit ipſe, abſurda ſunt,
& non intelligentis.
Quod enim dicat vidiſ­
ſe iridem incumbentem arbori, exiſtimo non
ſanum fuiſſe: ſed qui verax eſt, apparuit hoc
illi non propè ſed procul, & ob aſpectus er­
rorem.
Cæterùm approximare iridi ratione
dicta omninò eſt impoſſibile.
Neque ex
tranſuerſo ſic inſpicere, vt quaſi vnum la­
tus per aliud, ſeu è regione videatur: ſic enim
ſol, & oculus, & iris, & centrum, & iridis la­
tera eſſent in vna recta.
De interiore circulo,
vbi debet legi exteriore manifeſtè, cùm or­
dines viciſſim mutatos profitear, & Ariſtote­
les, ex quo deſumpſi dicat, non pudet crimi­
nari?
ſed vicit, Pæana canat. Cæterùm quòd
ego croceum, Ariſtoteles puniceum vocat,
vterque benè: nam ego plures colorum ſpe­
cies, quàm ille poſuit, etiam ſi librum de co­
loribus (quem ſuum non eſſe plerique exiſti­
mant) illi tribuas.
Conſtat etiam de re ipſa,
nam iris ſola, vt exiſtimo, & cœlum colores
retinent impermutabiles: his rurſus oporte­
ret adiicere paginam, ne in verbis caperes,
ſed faceſſat cùm ſuis calumniis, ne pereat
gemma chariſſima.
De iridis inſeſſu nónne in
ſecunda editione vidit, in quam aluimus etiam
Ariſtotelem præterire, cùm non probare­
mus, quàm redarguere: nam neque ipſe affir­
mat.
Porrò in tertia ſectione adeò admiratur
rem tam perſpicuam?
cùm in tractatione co­
lorum doceam ferrugineum, alióſque colores
ſine luce vocari, aliorum puta viridis atque
niuei, quòd parum lucis retineant compara­
tione: cum iam ſuperiùs declarauerim omnes
colores à luce conſtitui, illius eſſe particeps.
Ita credo huic nugatori, quod mihi deeſt illi
ſuperabundat, ſcilicet tempus, nam tam ru­
dem eum eſſe perſuaderi nequeo.
Duarum
verò figurarum, quas ponit in nona & deci­
ma ſectione, quæ in decima eſt falſa, & con­
ficit ſeipſum.
Elatius enim ſit centrum iridis
à finitore, ſi ſol ſit in eo, ergo plus medie­
tate iridis videt: Modò agnoſcis perfectè
hominem, qui decipitur in Mathematicis,
vbi Ariſtoteles negat fieri poſſe paralogiſſi­
mum: quæ verò in nona, non concludit.
Et
quod vix ex declarationibus Monteregij, in
librum Tabularum primi mobilis magno
negotio erui poteſt, ipſe parùm in Mathe­
maticis exercitatus, putat quatuor verbis
declarare, vt erubeſcam non mediocriter il­
lius cauſa.
Ego tamen ſtudiorum amore hîc
eam volo ſubiicere.
Ex 21. problemate Mon­
teregij reſiduum maximæ declinationis par.
66. min. 30. cum altitudine poli in noſtra
regione par.
44. min. 20. arcum ſubtenſum
habent par.
30. min. 51. ergo ex vſu pro­
blematis, quia ab angulo meridiani, & ec­
clipticæ detrahi debet, vt relinquatur angu­
lus ecclipticæ, & finitoris, hic angulus eſt
finitoris, & meridiani per punctum illum
tranſeuntis.
Habeo igitur angulum rectum,
& angulum par.
39. min. 51. & maximam
latitudinem: ponemus igitur ex dictis à
164[Figure 164]
Monteregio, in quarta de triangulis AB,
partem æquinoctialis, & B C, meridiani,
vt vocant circuli, vt ſit par.
23. min. 20. &
angulus A, rectus, & AC, finitoris partem:
angulum autem C, par.
39. min. 51. duce­
mus igitur ſinum lateris BC, per ſinum com­
plementi anguli C, & productum diuide­
mus per 60. & exibit ſinus complementi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index