Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1ſtantia adeò clarè diſpicerem, parúmque abeſſet, quin
legere paginam poſſem.
Tum verò è veſtigio ſubiit
me ingens admiratio, quî fieret, vt potiùs, ſi Stel­
larum diſci tanti eſſent, quanti eſſe perhiberentur, non
longè magis collucerent, nempe longè ampliùs, quàm
Luna: quippe cùm & Stellarum lux ſit lunari longè
viuidior; & diſci earum compoſiti viderentur mihi
confecturi diſcum lunari maiorem.
Siquidem quam­
vis diſculi earum forent toto cælo diſperſi; videban­
tur tamen tantumdem præſtare poſſe luminis reſpectu
partis eiuſdem Terræ ab hemiſphærio toto reſpectæ;
ſicut reſpectu eiuſdem aulæ tantumdem præſtant (aut
etiam ampliùs) candelæ variæ, ex quibus poſteà fax
quædam ingens componitur.
Rursùs itaque è veſti­
gio ſubiit mentem recordatio obſeruatæ exilitatis tam
Planetarum, quàm Fixarum; ac cenſui ad illam refe­
rendum eſſe, quòd Stellarum lux adeò debilis ad nos
perueniret.
Quam-primùm diuerti ad hoſpitium, in
quo fortè fortuna cælorum ſehema reperi, continens
inter cætera, quot Stellæ eſſent primæ magnitudinis,
quot ſecundæ, quot tertiæ, & ad vſque ſextam, ad
quam retuli obſcuriores alias, quibus mille viginti
duarum abſoluitur numerus; continere non potui me,
quin ad calculos rem totam vocarem.
XXXV. Ac primùm quidem ſupponendo eſſe Stel­
larum diametros, cuiuſmodi vulgò apparent, explorare
lubuit quem diſcum earum omnium diſci coniuncti
crearent.
Attribuendo igitur Stellis primæ magnitu­
dinis, dum profunda nocte ſpectantur, diametrum
minutorum trium; Stellis ſecundæ diametrum duo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index