Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334 (581)
335
335 (582)
336
336 (583)
337
337 (584)
338
338 (585)
339
339 (586)
340
340 (587)
< >
page |< < (581) of 568 > >|
334581SYSTEMA SATURNIUM. Febr. 1643, unde non niſi rotunda forma prodire potuit,
ut antea demonſtratum eſt.
Idem quoque phænomenon anno 1627, proculdubio ſeſe
obtulit, ſed obſervatorum penuria an ſupinitate præteriit in-
obſervatum;
cum nemo, quod ſciam, prodiderit, utrum
Saturnus eo anno cum globulis apparuerit an ſecus.
Anno autem 1612, à Galilæo primo omnium rotunda fa-
cie animadverſus eſt.
Scribit is ad Marc. Velſerum Epiſto-
la de Solaribus maculis 3.
circa ſolſtitium quidem illius an-
ni, tricorporem adhuc Saturnum ſibi viſum, inde verò, cum
duobus menſibus atque amplius teleſcopio eum inſpicere o-
miſiſſet, ut qui nullam formæ mutationem animo præſagi-
ret, poſtea nihil minus cogitanti ſolitarium oblatum, talem-
que deinceps in illam uſque diem, quæ prima Decembris
erat;
permanſiſle. Quæ quidem obſervatio hactenus hypo-
theſi noſtræ conſentit, ut ſi eo tranſitu lineæ A C rotundus
apparere Saturnus debuerit, id hoc anno neque alio accide-
re fuerit neceſſe.
Sed cum per totum hunc annum Saturni
locus, quà apparens, quà eccentricus, ab eadem parte man-
ſerit loci æquinoctiorum, ſive ♓ gradus 20{1/2};
videbatur ex
præcedentibus colligendum, ſalvis brachiis ſuis eum præter-
labi potuiſſe, quod tamen contra evenit.
Et ſexto quidem
Septembr.
dicti anni 1612, quo tempore jam rotundum Ga-
lilæus reperit, erat ejus locus ex Sole ſimul &
apparens, in
gr.
14, 44′ ♓. Hoc eſt g. 5. 46′ citra locum æquinoctii ſui.
Adeo ut ſolares radii atque ii qui à viſu terricolarum flue-
bant in eandem annuli Saturnii ſuperficiem inciderent:
non
tamen angulo g.
5. 46′ deſuper in planum ejus directi, ſed
gr.
2. 15′ duntaxat. Hic enim elevationis angulus, ut hoc
obiter adnotemus, ſic ſe habet ad illum gr.
5. 46′, quo Pla-
netæ locus diſtat ab æquinoctio ſuo, quemadmodum apud
nos declinatio Solis ad ejuſdem ab æquinoctio diſtantiam.

Quandoquidem non aliud reſpectu Saturni eſt planum annu-
li ſui, atque nobis eſt planum æquatoris, ſimilique etiam
angulo ad eclipticæ planum inclinatur.
Proinde cum cog-
nita eſt diſtantia loci Saturni eccentrici ab æquinoctio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index