Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1rum cum ſemiſſe: tertiæ duorum: quartæ vnius, ac ſe­
miſſis: quintæ vnius: ſextæ ſemiſſis: deduxi exinde ſin­
gularum diſculos: eoſque in vnum componendo, com­
parandóque ad diſcum Solis, cuius diameter, vt iam
dictum eſt, ſit dimidii gradus, ſiue minutorum triginta,
collegi debere ex iis diſcum fieri, cuius diameter ſit
minutorum quinquaginta, & vnius; quique ſit proinde
ad diſcum Solarem, vt ad nouem, viginti ſex, ſeu pro­
ximè triplus.
Et quia tamen harum Stellarum, non­
niſi dimidium horizonti conſpicuum eſt; facile fuit
agnoſcere diſcum ex iſto dimidio eſſe Solaris ſeſqui­
alterum, ſiue exæquari Soli ſemel cum ſemiſſe.
Quare
& deprehendi me non abſque ratione admiratum fuiſ­
ſe, quamobrem, ſi diſci Stellarum tanti ſint, quanti &
apparent, & eſſe dicuntur; Terra ex iis noctu non ma­
gis reſplendeat.
Subinde verò, quia tantas non eſſe dia­
metros Stellarum perſpectum habebam (quippe minores
etiam ducebam, quàm Galileus cenſuerit, quòd in no­
cturnis tenebris pupillæ dilatationem maiorem cenſerem,
quàm ſuppoſitum ab eo videretur) ideò explorare rem
placuit iuxta veriores diametros, quales videlicet appa­
rent reſectâ non tam teleſcopio, quàm funiculo, aut ba­
cillo tereti interpoſito, circumradiatione.
Et ne videret
tamen mihi potiùs, quàm Galileo fidere: ſupponere
volui, quod is obſeruanit, Stellam magnitudinis pri­
mæ eſſe diametri ſecundorum quinque, ſiue tertiorum
trecentorum; & conſequenter habere Stellam ſecundæ
magnitudinis diametrum tertiorum ducentorum quin­
quaginta: tertiæ ducentorum: quartæ centum quin­
quaginta: quintæ centum: ſextæ quinquaginta.
Hoc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index