Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (582) of 568 > >|
335582CHRIST. HUGENII ſi ſcire libeat quali angulo Solis radii in ſuperficiem annuli
deferantur;
quærendum in tabula declinationis Eclipticæ,
qualis apud Aſtronomos in uſu eſt, quanta ſit declinatio
loci alicujus qui tantundem à princ.
Arietis abſit. Ea enim
eſt ipſe angulus quæſitus.
Ac ſimili quoque ratione cum
data erit diſtantia loci Saturni apparentis ab æquinoctio ſuo,
hoc eſt, à gr.
20{1/2} ♍ aut ♓, invenire licebit quonam angu-
lo deſuper planum annuli nos inſpectemus;
qualemque pro-
pterea ellipſin ille nobis exhibere debeat.
Ex eadem nimi-
rum tabula capiendo declinationem huic diſtantiæ à pr.
A-
rietis reſpondentem, quæ declinatio rurſus hîc quæſitum
angulum æquat.
Quorum demonſtrationem adferre operæ
pretium non eſt, quippe quam Aſtronimiæ periti facile per-
ſpicient.
Illud verò videndum, qui evenerit ut viſu noſtro ac Sole
ſimul ſupra planum annuli plus quam 2 gr.
altis, nullum ta-
men brachiorum apud Saturnum veſtigium apparuerit.
An-
ne hæc fortaſſe cauſa fuit quod ellipſis annuli, tam obliquè
inſpecta ut magis tenuiſſimæ lineæ ſimilitudinem præferret,
exiliorem lucem emittebat quam quæ Galilæi tubo percipi
poſſet.
Hoc quidem non improbabile videri queat, niſi
eodem tubo, circa ſolſtitium ejuſdem anni 1612, brachia
Saturni ſive bini illi, ut tum putabant, ſatellites Galilæo a-
nimadverſi fuiſſent, quo tempore Saturnus obſervabatur
circa gr.
18, ♓. hoc eſt gr. 2{1/2} ab æquinoctio ſuo remotus,
ideoque viſus noſter vix uno gradu plano annuli ſuperior.
Etenim ſi hoc poſitu brachia cerni potuere, multo clarius
cerni debuiſſent tunc cum gr.
2. 15′ ſupra idem planum vi-
ſus extolleretur, initio nimirum Septembr.
magiſque etiam
14 Nov.
ejuſdem anni 1612, tempore ſtationis Saturni;
quia tunc gr.
11. 10′ ♓ tenebat, eoque gr. 9. 20′ ab æqui-
noctio ſuo aberat;
adeo ut angulo gr. 3. 42′ radii viſus in
planum annuli deſcenderent.
Atqui hîc, vel certe circa
hæc loca brachiorum expers manſit, quum ſatis utique dili-
gentem ac intentum obſervationibus Galilæum fuiſſe per eos
dies credibile ſit, qui rotundæ phaſeos miraculo nuper eſſet
excitatus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index