Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1anguli A.par.27. minut.30. Sed ex his, quæ
in duodecimo libro de Rerum varietate ſcri­
pta ſunt, proportio ſinus A, ad ſinum B: eſt vt
ſinus lateris BC, ad ſinum lateris AC.
Ergo
ſinus lateris AC, eſt par.26.min.5. & arcus
par.
25. min. 45. ponemus igitur finitorem
ACDB, in cuius centro palàm eſt nos eſſe,
& meridianum FGEH, cùm igitur GE, ſit
par.26.min.5.erit FG, partium 33.min.55. at
FE, eſt par.
60. igitur ſol erit in eo ſitu bo­
realior nobis partibus iiſdem, ſcilicet 26.
165[Figure 165]
min.55. Et cùm eſt in meridie, declina ma­
gis à puncto F: ipſo E, par.
20. min. 50. Igitur
in aſcenſu procedit ad meridiem partium
46. min. 55. quod facilè eſt videre in ſphæra.
Ex hoc ſequuntur quatuor corrolaria, pri­
mùm quod dum ſol eſt citra æquinoctialem,
nobis in ortu & occaſu fiunt vmbræ meri­
dianæ.
Secundum, quòd dum Sol eſt in tro­
pico Cancri, in ortu, & occaſu omnibus fer­
mè Europeis ſfiunt vmbræ meridianæ.
Ter­
tium, quod licet agnoſcere æquinoctium
certum ex ortu, vel occaſu Solis abique in­
ſtrumento, cùm parietem ad boream rectè
ſpectantem primo radio attigerit.
Quartum,
quòd cùm multos viderim homines impu­
dentes, hoc tamen nullum vidi ſtultiorem,
qui de rebus, quas neque ex cortice vidit, ne­
gotium nobis occupatis ad vtiliſſima facit,
ſolis cauillationibus ac ſophiſmatibus, tum
Grammaticis argutiolis innixus, exiſtimans
profunda rerum ſuis nugis poſſe metiri,
idémque eſſe nugari, & ſcire, nóſque vt il­
lum temerè, & abſque conſideratione, abſ­
que iudicio ſcripſiſſe de quibuſcunque, quæ
nobis in mentem venerint.
Ignoſcat mihi,
quòd iratus hæc dico, quia me adegerit ad
perdendam dimidiam diem in hoc labore, di­
mitteréque neceſſaria, quum ſufficiat mihi
tradidiſſe omnium rerum principia: nam do­
ctis ego ſcripſi, & veritatis cultoribus, vt
poſſint ſe exercere, vel aliorum doctrina, vel
noſtris exemplis hincinde ſparſis.
Tum etiam
quòd genus hoc ſophiſtarum, vt & Galenus
faciebat, odio pluſquàm Vatiniano proſe­
quor.
Legat rogo totum illud ſuum opus
quæſo tam magnum, & videat quem fructum
capere poſſit cognitionis rerum?
Sed ſolùm
ſalsè, acutè, ſubtiliter, ſubtiliſſimè, vrbanè,
facetè, ironicè contractio, ac eiuſmodi de­
liramenta: mirus ſui encomiaſtes, qui idem
putat forſan profiteri ſe de Subtilitate ſcri­
bere, & ſubtiliter.
Parum per ſe recipiat,
& conſideret vter noſtrûm ipſi Ariſtoteli
quem adeò imitari ſe profitetur, ſimilior ſit.
Ducat tandem exemplum ab hac vna tan­
tùm re, quanti laboris quantæ ſubtilitatis,
quanti periculi errandi?
Et cogitet omnia
eadem arte ab eadem mente excogitata,
& eadem profunditate recondita, atque ce­
lata.
82 Si vellem adnotare errores, quale il­
lud eſt amentiæ ſimile: quadratum corpus
puſillum ab omni latere circumueniri ſolis
radiis poteſt.
Nam ſi de fine vmbræ loqua­
tur, etiam ſphæræ contingere poteſt, quod
tamen negat: ſi de contactus omninò im­
poſſibile.
De pyramide etiam inuerſa, diſpe­
ream ſi ſcit quid dicat, cùm exiſtimat to­
tam poſſe ſimul illuſtrari.
Ita nec probata
prodit, nec tantùm eſt illi doctrinæ, vt ſciat
quid dicat.
Oporteret enim pyramidem il­
lam habere infinitam penè tenuitatem,
vt in tertia editione huius libri demonſtra­
uimus.
84 Prodit ſtultitiam ſuam, dubitationem
quam propono, ac bene ſoluo, ipſe quaſi con­
cedam reprehendit, & malè ſoluit, cùm præ
oculis ſolutionem veram etiam in prima
editione haberet.
85 Quam ſtultitiam etiam auget, qua­
ſi non liceat firmo clauo Heliocaminum
affigere.
86 Diſcorides non ſcribit ex hordeo ſo­
lo fieri.
Si contendat more ſuo, ſit hala Sco­
torum.
Dicit quo humido viuunt? Centies ſe­
mina dicto pingui, ergo ſemper in homony­
mia verſatur.
87 Liqueſcit quod molle redditur, etiam
ſi non omninò fluat.
Simile illud dum redit,
emphaſin verbi non intelligit, plus eſt quàm
ſi dixiſſem, cùm rediit, quoniam hoc iun­
ctum eſt, & liqueſcere, & redire, & rediiſſe
declarat: quoniam reditu durum factum eſt.
Cuprum, bitumen, vitrum adducit, ducitur
cuprum ſaltem, dum liquidum eſt.
Si enim
non facilè frangitur & cedit, duci poteſt: at
cuprum non duci poteſt, non erit verè du­
rum, ſcilicet ex tertio genere argumentum
declarat, ſed non apud eum, qui contradicen­
di ſtudio inebriatus, quæ ſunt ante oculos
non videt.
Bitumen quis dicat, ictui mallei, vt
ferrum, vel plumbum reſiſtere?
Vitrum cum
duci poteſt, ſcilicet liquidum, non frangitur,
non poteſt duci, & multò minus, quàm vlla
alia res.
94 Nónne vidit in ſecunda editione meam
ſententiam planè explicatam?
95 Exiſtimabat licere ſibi hac in re liberè
nugari more ſolito, quòd non ederet quæ di­
cta ſunt, poſſe declarari, ſed fallitur.
Terra
hæc ſic præparata, vel erit ſimilis, vel dete­
rior, vel melior ſimplici terra?
non ſimilis,
nam abſurdum videtur, repurgatam miſtam,
tum fermenteſcentem eaſdem ad vnguem
retinere vires, neque deterior: nam tenuior
facta, & incorrupta attenuare ſine calefa­
ctione, atque incidere poterit, putredinémque
minuere.
Oſtendit hoc (vocant balſamum)
quòd ſolo vino, & oleo in ſeculum ſepultis
conſtat.
Itaque vides hominis arrogantiam,
cùm inſulſa temeritate, cùm etiam incertus
eſſet an expertus forem.
98 Sectione ſeptima: Ea ſunt vbique, non
in quacunque terræ parte, profundiora enim
ſunt vnde non ego inconſtans, ſed ipſe erat,
præſertim cùm me ibi declarauerim.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index