Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1anguli A.par.27. minut.30. Sed ex his, quæ
in
duodecimo libro de Rerum varietate ſcri­
pta
ſunt, proportio ſinus A, ad ſinum B: eſt vt
ſinus
lateris BC, ad ſinum lateris AC.
Ergo
ſinus
lateris AC, eſt par.26.min.5. & arcus
par
.
25. min. 45. ponemus igitur finitorem
ACDB
, in cuius centro palàm eſt nos eſſe,
& meridianum FGEH, cùm igitur GE, ſit
par
.26.min.5.erit FG, partium 33.min.55. at
FE
, eſt par.
60. igitur ſol erit in eo ſitu bo­
realior
nobis partibus iiſdem, ſcilicet 26.
165[Figure 165]
min
.55. Et cùm eſt in meridie, declina ma­
gis
à puncto F: ipſo E, par.
20. min. 50. Igitur
in
aſcenſu procedit ad meridiem partium
46
. min. 55. quod facilè eſt videre in ſphæra.
Ex hoc ſequuntur quatuor corrolaria, pri­
mùm
quod dum ſol eſt citra æquinoctialem,
nobis
in ortu & occaſu fiunt vmbræ meri­
dianæ
.
Secundum, quòd dum Sol eſt in tro­
pico
Cancri, in ortu, & occaſu omnibus fer­
Europeis ſfiunt vmbræ meridianæ.
Ter­
tium
, quod licet agnoſcere æquinoctium
certum
ex ortu, vel occaſu Solis abique in­
ſtrumento
, cùm parietem ad boream rectè
ſpectantem
primo radio attigerit.
Quartum,
quòd
cùm multos viderim homines impu­
dentes
, hoc tamen nullum vidi ſtultiorem,
qui
de rebus, quas neque ex cortice vidit, ne­
gotium
nobis occupatis ad vtiliſſima facit,
ſolis
cauillationibus ac ſophiſmatibus, tum
Grammaticis
argutiolis innixus, exiſtimans
profunda
rerum ſuis nugis poſſe metiri,
idémque
eſſe nugari, & ſcire, nóſque vt il­
lum
temerè, & abſque conſideratione, abſ­
que
iudicio ſcripſiſſe de quibuſcunque, quæ
nobis
in mentem venerint.
Ignoſcat mihi,
quòd
iratus hæc dico, quia me adegerit ad
perdendam
dimidiam diem in hoc labore, di­
mitteréque
neceſſaria, quum ſufficiat mihi
tradidiſſe
omnium rerum principia: nam do­
ctis
ego ſcripſi, & veritatis cultoribus, vt
poſſint
ſe exercere, vel aliorum doctrina, vel
noſtris
exemplis hincinde ſparſis.
Tum etiam
quòd
genus hoc ſophiſtarum, vt & Galenus
faciebat
, odio pluſquàm Vatiniano proſe­
quor
.
Legat rogo totum illud ſuum opus
quæſo
tam magnum, & videat quem fructum
capere
poſſit cognitionis rerum?
Sed ſolùm
ſalsè
, acutè, ſubtiliter, ſubtiliſſimè, vrbanè,
facetè
, ironicè contractio, ac eiuſmodi de­
liramenta
: mirus ſui encomiaſtes, qui idem
putat
forſan profiteri ſe de Subtilitate ſcri­
bere
, & ſubtiliter.
Parum per ſe recipiat,
& conſideret vter noſtrûm ipſi Ariſtoteli
quem
adeò imitari ſe profitetur, ſimilior ſit.
Ducat tandem exemplum ab hac vna tan­
tùm
re, quanti laboris quantæ ſubtilitatis,
quanti
periculi errandi?
Et cogitet omnia
eadem
arte ab eadem mente excogitata,
& eadem profunditate recondita, atque ce­
lata
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index