Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 403 > >|
1
99 Agit egregium Rhetorem, oues, &
boues, & pecora campi, cùm rationes de­
ſunt, ad has nugas ſe conuertit.
Ibidem de
Africæ parte diſputat, quæ vltra æquino­
ctij circulum poſita eſt: ibi quâ parte Bra­
ſiliam reſpicit mare, excipit quòd eſt ei à
meridie: at Braſilia ipſa quæ ab oriente ma­
ri alluitur, gemmarum inſulas habet, ob
abundantiam earum ita appellatas.
Sicut &
Melindæ regnum, & Azaniæ, & Arabia Fœ­
lix, & Hiſpania inſula: omnes enim mare ab
oriente habent, & gemmarum, & auri, &
aromatum ſunt feraces.
Sic videt omnia
concordare, & adhuc audet hiſcere.
De Hiſ­
pania (quod ſolùm obiici poteſt) negamus
auri, vel gemmarum, vel aromatum poſſe
eſſe feracem: & hoc ſi ad ſuprà dictas regio­
nes conferatur argenti, poteſt vt & Germa­
niæ.
Plinius eam laudauit, quòd ſeculo illo
quo Romani pauperrimi erant, viſa eſt di­
ues ſuo malo Prouincia, quòd Italiæ compa­
rata aliquid auri, gemmarum etiam gigne­
ret.
Sed neque expilata tota Prouincia auri
copia apparuit, neque poſt, neque nunc, ne­
que in poſterum vnquam apparebit, donec
mutata rerum forma alium quoque inire
rationem oporteat.
Exiſtimat enim hic vir
noſtras declarationes ſimiles eſſe ſuis nugis:
nos enim ſecurè & tutò etiam pronuncia­
mus de rebus.
Caueat modò lector, ne per­
peràm, vt ille dicta noſtra intelligat, in qui­
bus falli facilè quiſque poteſt ob eam quæ
aliàs dicta eſt rationem.
Sic & in ſenſu il­
lorum verborum (nec ab occiduis radiis) de­
cipitur: & (vt video) profunditatem ver­
borum non aſſequitur, ſed ſolùm corticem.
Quare ſi tandem ſapere tantus natu inci­
pere vult legat magnam Ptolomæi compo­
ſitionem, & ſolùm animaduertat aſſumptio­
nes: ſimiliter & illius libros de iudiciis, in
quibus nos profundiſſimam rationem aſ­
ſumptionum declarauimus: nam illius exem­
plo, & Euclidis, tùm Galeni duabus lineis in
methodo totam rationem librorum conden­
dorum venati ſumus: nec Ariſtoteles eam
neſciuit, nec prætermiſit, ſed in eo adeò ob­
ſcura eſt, vt nunquam ex illis operibus quiſ­
quam illam, etiam ſi lynceus eſſet, expiſcari
poſſit.
Tria enim ſunt genera declarandi,
rectum Mathematicorum, diuiſiuum Gale­
ni, & participans, ſeu reflexum, quod eſt
omnibus difficilius Ptolomæi.
Quamobrem
cùm in omnibus vno ex his vſi ſimus, ne­
que volentes errare potuimus, niſi ſi qua
aſſumpta eſſent, quæ vera non eſſent.
In quo
diligenter cauimus, & experimento ipſo, &
conteſtibus, & ratione rurſus in ipſis aſſum­
ptis, & quòd omnibus maius eſt, nihil tan­
quam quod ſit, ſed eſſe poſſit, aſſumendo.
Vt non dicamus quicquam ſimpliciter, ſed
quoniam ita eſt.
Hoc enim neceſſarium &
ſempiternum, eſſe autem fortuitum, falláx­
que affirmatio.
Mathematica verò illa figu­
ra nihil arguit, niſi inſaniam.
Sed ne ver­
bis illum ſolùm damnare videamur, expo­
namus id quod propoſuimus (nec ab occi­
duis radiis, hæc autem in initio ſexti libri)
vbi ex oriente vapores maris in terram de­
feruntur, concoqui poſſunt oriente Sole, qui
moderato calore ſenſim cogit, & attenuat:
inde vſque ad veſperam humor ille com­
miſtus temperatur purgato aëre: at ſi dicas,
in Hiſpania, exempli gratia, vapores è mari
delatos veſpertinâ horâ concoqui poſſe?
oſtendimus ex nimio feruore, ſiccitatéque
Solis occidui exuri terras, non concoqui hu­
morem.
Sed nec à matutino, cùm nondum
à Sole ſint educti.
Sed enim impellit, &
aërem, & ventos, & vapores ante ſe, non ſo­
lùm eleuat.
Vt autem huius rei duo habeas
experimenta clariſſima, ſi terram veſpertina
hora, dum Sol viget irrigaueris, areſcent
omnes plantæ ob cauſam dictam.
Quòd ſi
id vbi iam Sol deciderit agas, matutino de­
mulcente luxuriant plantæ.
Rurſus ſi aream
ex occidente plantarum delicatiorum ſeras,
ſeruabis: ſi ex oriente nunquam, quod oc­
ciduum Solem excipiant, orientem non vi­
deant.
Ita hic egregius vir, quam vtilitatem
præſtet humano generi cum ſuis ſophiſma­
tibus intelligitis, quàm ineptè interpretetur
cognoſcitis?
Sic & vbi adeò amens eſt, vt
acliuis, & decliuis diſcrimen intelligere me
non putat, pondus ſententiæ euertit: ob ac­
cliuitatem deſcendit aqua, per declinitatem
deſcendit.
Sed putat nos, vt ipſum temerè
conſcripſiſſe hos libros.
At dignus erat cui
nihil reſponderetur, ſed maluimus Poſterita­
ti conſulere.
100 Puteum illum, ſi ſuo periculo expe­
riretur, intelligeret quantum interſit inter
Peripateticum ſophiſtam, clamoſúmque li­
tigatorem, ac vere Sapientem, qui res ipſas
tractauit, principia nouit, meditatione non
garrulitate expendit.
101 Hic ſepia noſtra inuenit quod quæ­
rebat, ſcilicet rem ad rauim vſque litigio­
ſam.
Quis enim docuit, in tertia ſectione
vinum & aquam per minima miſceri, cùm
in qualibet parte deprehendatur vtrunque
ſenſu: ſenſus autem eſt certus index ſenſi­
lium, vt habetur octauo Phyſicorum, vbi
negat dari hos motus, qui ſentiri nequeant,
idemque alibi teſtatur.
Vinum aquæ ſuper­
fundi debet, vt pars ſuperior vinoſior ſit,
quæ hauſta petit imum ventriculi.
CAP. 23. In 6. decipitur, oleum den­
ſius eſt, & tenuius, nec parum rore, Ela­
boratum enim pluribus menſibus multis
inſtrumentis, ros in aëre vnica nocte.
Ideò vides hominem neſcientem prorſus
quid garriat.
In duodecima putat, rurſus
fieri poſſe miſtionem veram, abſque gene­
ratione, nec animaduertit declarationem,
quæ generaliter concludit: experimentum
etiam de linteo, vbi neceſſe eſt, partes non
eſſe verè miſtas.
Simili ruditate vult ab
igne fieri poſſe: ſempérque ſupponit
quod probare deberet, quódque falſum eſt.
In tertiadecima rurſus homonymia decipi­
tur, aut decipere conatur.
Ariſtoteles de
miſtione communi loquitur, non de ea,
de qua nos declarationem adduximus: vbi
vna ſola forma corporis.
Laborat præterea
in quarta decima ſectione, in duobus pri­
mum, quòd lapides viuere affirmem, cùm
ponam in illis formam elementi domi­
nantis: at non in viuentibus pono eam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index