Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
121 115
122 116
123 117
124 118
125 119
126 120
127 121
128 122
129 123
130 124
131 125
132 126
133 127
134 128
135 129
136 130
137 131
138 132
139 133
140 134
141 135
142 136
143 137
144 138
145 139
146 140
147 141
148 142
149 143
150 144
< >
page |< < (115) of 760 > >|
337115LIBER IIII. Cauſam igitur omnium horum eſſe putare, uti Democritus
cẽſet, nõ rectè ſe habet.
Ille enim dicit ea calida, quæ ſurſum
ex aqua feruntur, grauiũ ea, quæ lata ſunt, ſustinere, angu-
ſta uerò delabi, pauca enim ea eſſe, quæ ipſa offendunt.
In
aëre autẽ magis etiã idipſum fieri oportebat, ut obijcit ille
ipſe, obiectione uerò allata, molliter ſoluit.
Dicit enim, nõ
in {un}um, motionẽ eorũ corporũ ſieri, quæ ſurſum ſeruntur.
C{ùm} autẽ continuorum alia facilè, alia minus facilè diuidi
poßint, &
diuiſiua modo eodem, alia magis, alia minus, has
eſſe cauſas eſt putandum.
Id igitur ſacilè diuiſibile eſt, quod
facilè terminos ſuſcipere poteſt:
& id magis, quod magis.
Aër autem magis eſt tale, quàm aqua:
& aqua magis quàm
terra, minus etiã quodq;
in genere corpus, magis facilè diui
ditur, ſaciliusq́;
diſrũpitur. Ea igitur quæ latitudinẽ habẽt,
quia multũ cõprehendunt, ideo ſuprà manẽt:
propterea ꝗ
nõ ſacilè illud diſrũpitur.
Ea uerò quæ cõtrario modo ſeſe
habent ſiguris, quia parùm cõprehendunt, ideo deorſum fe
runtur, propterea ꝗ facilè illud diuidunt:
& in aëre multò
magis:
quò facilius quàm aqua diuiditur. Cùm autẽ & pon
dus aliquas habeat uires, quibus deorſum fertur, et cõtinua
ſimili modo ut nõ diſrũpantur, hæc inter ſeſe cõferre opor-
tet.
Si uires enim ponderis, eas uires quæ in cõtinuo ſunt, ad
diſruptionẽ, diuiſionẽq́;
exuperẽt, uim inſeret ipſum graue,
celeriusq́;
deorſum ſeretur, ſin imbecilliores ſint, ſuprà ma-
nebit, atq;
natabit. De graui igitur, atq; leui, & de hiſce,
quæ circa ipſa accidunt, à nobis hoc modo ſit definitum.
ARIST. DE COELO
LIBRORVM IIII.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index