Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
DECIMVMQVARTVM SECVLVM
Quintum verò Chriſti. Ab ann. Chriſti 401 Anaſtaſio ſum. Pont. Impp. Arcadio orienti, & Honorio occidenti.
Quo Roma ter capta, & imperio occidentis ab Odoacre exciſo literæ,
& artes paſſim peſſundari incipiunt.
Sequentes duo ponendi ſunt ante Eutocium, ſed quanto non comperio.
DIOCLES, cuius modum inueniendi duas medias proportio­
nales, & modum ſecandi ſphæram in datam rationem, refert Euto­
cius, deſumptum ex libro de Pyrijs, ſeu igniarijs.
SPORVS Nicenus, cuius etiam duarum mediarum inuentio eſt apud
Eutocium in comm. Archim.
PROCLVS DIADOCHVS, qui Athenis Platonicæ ſcholæ præ­
fuit.
ſcripſit comm. in Euclidem eruditiſs. Suid. Georgius Heniſchius. Hy­
potypoſes aſtronomicas.
ſphæram. Archimedem imitatus vſtorijs ſpeculis,
Valentis naues Conſtantinopolim obſidentes combuſſit.
Zenoras, qui eum
mirè commendat.
CYRILLVS Epiſcopus Alexandrinus ſcribit de Cyclo paſchali. Iſid.
S. AVGVSTINVS Epiſcopus lib. 6. de Muſica, Item de principijs
Geometriæ, & Arithmeticæ ſcribit.
MARINVS Philoſophus Neapolitanus Procli diſcipulus. eius eſt Pro­
theoria in data Euclidis.
DEMETRIVS Alexandrinus, lineares aggreſſiones fecit. Papp. p.61.
PHILO TYANÆVS de lineis genitis ex implicatione πληκτοειδων,
& aliarum varij generis ſuperficierum.
Pappus p. 61.
S. PROSPER Aquitanus de Cyclo paſchali. compoſuit Cyclum ma­
gnum annorum 532. 10. Lucidus.
Iſidorus.
PAPPVS Alexandrinus: cuius Mathematicæ collectiones extant. &
comm. in 5. Ptolæmei magnæ ſyntaxis.
fecit etiam vniuerſalem orbis deſcri­
ptionem.
de fluuijs Lybiæ. extant eius lemmata in Apollonium Pergæum.
THEON Alexandrinus, cuius ſunt græca comm. in magnam ſyntaxim
Ptolæmei, præterea de Arithmetica.
de ortu Caniculæ. de Nili aſcenſu.
comm. in paruum Aſtrolabium. ex Suid. fuit Pappi ſyncronus.
HYPATIA Theonis Geometræ filia Alex. Diophantis Arithmeticam
comment.
illuſtrauit. pręterea in Conica Apollonij ſcripſit. aſtronomicum
canonem conſtruxit.
claruit ſub Arcadio, & Honorio.
VICTORINVS Aquitanus Aſtronomus, ab Hilario Papa Romam
inuitatur ad Calendarij correctionem.
EVTOCIVS Aſcalonita poſt Theonem, & Pappum ſcripſit, eos enim
nominat.
ſcripſit commentaria in conica Apollonij, & in Archimedem de
ſphæra, & cylindro, de circuli dimenſione; & de æqueponderantibus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index