Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
311 297
312 298
313 299
314 300
315 301
316 302
317 303
318 304
319 305
320 306
321 307
322 308
323 309
324 310
325 311
326 312
327 313
328 314
329 315
330 316
331 317
332 318
333 319
334 320
335 321
336 322
337 323
338 324
339 325
340 326
< >
page |< < (323) of 795 > >|
337323DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS. cti ſint: Verum ſi Tubi longiores fuerint, uti 1, 2, vel 3 pedum,
oblervabitur Aqua adſcendere ad majorem altitudinem, quamdiu
Aër in recipiens admittitur:
eo vas penitus implente, elapſoque
aliquo tempore, Aqua iterum ſubſidet in Tubis ad priorem altitu-
dinem:
quod poſtremum phænomenon pendet ab Aëris preſſione,
quum hic enim recipiens ingreditur, longe citius preſſionem ſupra
Aquam vaſculi exercet, quam anguſtiſſimum ſupremum Tubi oriſi-
cium intrat, ideo premitur Aqua in Tubum altius, verum ſimulac Aër
penitus impleverit recipiens, Tubum ſucceſſu temporis quoque
implet, etiamſi lente, ceſſatque inæqualis preſſio ſupra Aquam
vaſculi &
Tubi, quamobrem Aqua deſcendit, cum non poſſit ſuſtineri
a cauſa, quæ ipſam elevavit, ad majorem altitudinem quam ante.
EXPERIMENTUM III.
Si ſumantur Tubi variarum diametrorum, æque longi, & an-
nexi filo æneo mobili, more ’sGravezandiano, Tab.
XII fig. 11. tum
hi recipienti incluſi, ex quo omnis educatur Aër, aquæque immit-
tantur, hæc ipſos intrabit ad varias altitudines, quæ deprehendun-
tur in ratione inverſa diametrorum;
uti in Aëre aperto. quod Boy-
leus utcunque expertus fuit loco Aquæ ſpiritum vini Cocco Baphica
tinctum ſumens, vid.
Continuat. I. Experimentum XXVII.
Scholion. Quando hæc Experimenta accurate inſtituenda ſunt,
nunquam ſumendus eſt liquor, in cujus interſtitiis Aër hæret;
hic enim
ſe explicans in vacuo bullas format, hinc inde parietibus adhæren-
tes vaſculi;
ſi Tubos capillares tum liquori immiſeris, illico illo-
rum oris bulla adhæret aërea, quæ prohibet, quominus liquor Tu-
bum ingrediatur, vel ſiquis ingreſſus eſt, ab Aëre in diverſas ſepara-
tur partes, quo impeditur accurata altitudinis obſervatio:
Scholion. 2. Si Tubus prius aliquouſque impletus fuerit Aquâ
vulgari:
tum ſuſpenſus ex filo includatur recipienti, è quo Aër
educatur, hoc ſublato, Aqua paulum adſcendet, majuſque ſpatium
occupat, Aëre nempe ex ejus interſtitiis ſe quaquaverſum explican-
te, quemadmodum recte adnotarunt Boyle in Contin.
2. Exper.
Carrè in L’Hiſt. de L’Acad. Roy. A°. 1705. Petitus in L’Hiſt. de
L’Acad.
Roy. A°. 1724.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index