Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334 (581)
335
335 (582)
336
336 (583)
337
337 (584)
338
338 (585)
339
339 (586)
340
340 (587)
< >
page |< < (584) of 568 > >|
337584CHRIST. HUGENII nuli planum, quam initio Sept. tantum gr. 2. 15′, fuiſſe
diximus, ſimul imminuta eſt.
Pari ratione nec Gaſſendus
brachia ulla percipere potuit menſe Febr.
anni 1643. etſi
tunc quoque Sol oculuſque obſervantis eandem annuli ſuper-
ficiem intuebantur;
ſcilicet quia Saturni locus eccentricus in
gr.
26. ♓ inveniebatur, hoc eſt 5{1/2} gr. à loco æquinoctii,
eoque altitudo Solis ſupra annuli ſuperſiciem tantum g.
2.
11′. Denique & anno 1656, menſis Martii diebus aliquot,
quibus ſimiliter eadem annuli ſuperficies ad nos Solemque
ſpectabat, multo minus brachiorum ullum veſtigium appa-
rere debuit, quod nunquam dimidio gr.
ſupra planum an-
nuli Sol attolleretur.
Nam reliquo tempore fulſionis illius,
diverſas partes loci æquinoctiorum locus Saturni ex Sole at-
que obſervatus locus obtinebant, unde ex ſuperius allata
cauſa brachiorum expertem cerni oportuit.
Neque verò magis conſpicuum nobis annulum fieri cre-
dendum eſt, ſi altius ſupra planum ejus oculus attollatur,
Sole tamen ex obliquo tantum radiis ſuis eum perſtringente,
quemadmodum contigit dicta Saturni ſtatione ad 14 Nov.
1612; quippe quo tempore Sol gradu 1. 36′ ſupra planum
annuli aſcenderat, viſus autem noſter gr.
3. 53′. Idem enim
in quacunqne plana ſuperficie experiri licet, in quam ſi à la-
tere radii luminis incidant, non apparcbit illuſtrior quocun-
que in loco viſus ſtatuatur, ſed tum demum, ſi radios à lu-
mine rectiores accipiat.
Uti contra quoque ſi amplius ad
lumen obverſa directiuſque illuminata fuerit, non refert
quàm obliquè in eam radii viſus incidant, ſed undecunque
ſpectata æque lucida apparebit.
Atque ita fit ut cum Sol
paulo altius ſupra planum annuli ſeſe extulit, tribus puta
gradibus aut paulo amplius;
viſu licet noſtro non niſi uno
gradu extante;
ſplendere jam nunc annulus incipiat, Satur-
noque brachia adnaſcantur.
Sicut anno 1612. circa ſolſti-
tium accidit, Saturno ex Sole circa gr.
12. ♓, hoc eſt, gr.
8{1/2} ab æquinoctio ſuo agente, ac proinde Solis altitudine ſu-
pra planum annuli graduum 3.
23′: Galilæi verò oculo vix
uno gr.
ſupra idem planum elevato. Videbatur enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index