Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1vmbra, comparatáque cum circulo ſpeciem Solis citra
teleſcopium in obſcura ſcena referente) deprehenſus,
inquam, eſt triente minuti non maior; adeò vt cùm
eſſe apparet minutorum trium (quo tempore deberet
etiam aliquantò minor videri, quàm dum præcisè in
perigeio verſatur) diſcus eius octogies ſemel, quàm
reuerâ ſit, amplificarior appareat.
Fidem quoque faciunt
Iupiter, & Mars: qui cùm Acronychi illam Veneris
magnitudinem æmulentur, obſeruati ſunt tamen à me ex
comparatione cum diametro Lunæ vix diametro eſſe
vnius minuti.
At inſtabis, hoc decrementum per-exiguum
omninò eſſe reſpectu immanis illius, quod affingitur
ſtellis Fixis.
Sed nempeid fieri videtur, quòd lux Pla­
netarum mutuatitia ſit, & ab illorum ſuperficiebus de­
biliſſima reddita, ob diſtractos Solareis radios (quippe
quatenus ſuperficies inæquabiliſſimæ ſunt, & facies
habent aliò, alióque variè diuergenteis, vt de Luna
quidem manifeſtum eſt, & coniicere de cæteris licet)
at ex oppoſito lux Fixarum videtur natiua, ac propria,
& Solaris inſtar, vt puriſſima, ita viuidiſſima; adeò vt ab
exiguo diſco (longè minore ſcilicet, quàm ſit Planeta­
ris) procedens, tum fortiùs moueat oculum, tum cir­
cumradiationem vberiorem pariat: tum apparentem
proptereà diſcum amplificatiorem exhibeat.
Argu­
mento autem eſſe poteſt, primùm continens illa ſcin­
tillatio, qua radii Fixarum excurrunt, & quam Ariſto­
teles quoque ex motu non Stellæ, ſed oculi eſſe conten­
dit: ac deinde experimentum factum teleſcopio, quod
cætera cùm amplificet, Stellas tamen Fixas imminuit,
ob ipſam nempe reſectionem radiorum excurrentium:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index