Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1
DECIMUMQVINTVM SECVLVM
Sextum verò Chriſti. Ab ann. Chriſti 501 Symmacho ſum. Pont. Imperante Anaſtaſio orienti. Theodorico Rege Goth. Italiæ.
Hoc ſæculo Roma quartò capitur à Totila: & Longobardi
Italiam inuadunt.
BOETIVS vir clariſſimus, & Conſularis, latinè de Arithmetica,
de Muſica, de Geometria practica: inuenit Chiterinum muſicum
inſtrumentum.
Supplem. chron.
CASSIODORVS vir clariſſimus, & Conſularis, ſcribit de
Arithmetica, de Geometria, de Muſica, de Aſtronomia, de Paſchali com­
puto.
Baronius.
IOANNES Grammaticus cognominato Philoponus, ſcripſit de Arith­
metics.
modus etiam quidam inueniendi duas medias ei tribuitur, vt apud
Clau. in Geometria practica.
comm. in Nicomachi arithmeticam ſcripſit.
HERO Mechanicus, qui eſt alius ab Herone Philoſopho mechanico, de
quo ſuperius.
eius extat liber de Geodæſia, & alter de machinis bellicis. ait
ipſe in Geodæſia ſtellas fixas poſt Ptolemæum, vſque ad ſuam ætatem pro­
greſſos eſſe grad. 7. qui progreſſus, ſi Albatignio credimus annos ſaltem 460.
importat, qui Ptolemæi ætati aditi Heronem in hoc ſeculum transferunt.
HELIODORVS Lariſſeus, cuius extant optica græca. citat Hero­
nem mechanicum.
DIONYSIVS exiguus Abbas Romanus, computum, & cyclum pa­
ſchalem aliter ac Græci ordinauit a.
D. 532. quem latina Eccleſia poſtea
vſque ad Calendarij correctionem ſub Greg. 13. factam, ſequuta eſt: primus
annos à Chriſto Domino numerare cœpit, qui prius à Diocletiano, ſiue à
perſecutione Diocletiani numerabantur.
Chriſtmanus in Alfrag.
S. GREGORIVS Magnus Papa in muſicis excelluit, eique, adeo fuit
addictus, vt Clericos ipſe muſicam doceret.
canticum Eccleſiaſticum ordi­
nauit, qui ab eo denominatur.
choro etiam modum conſtituit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index