Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
331 294
332 295
333 296
334 297
335 298
336 299
337 300
338 301
339 302
340 303
341 304
342 305
343 306
344 307
345 308
346 309
347 310
348 311
349 312
350 313
351 314
352 315
353 316
354 317
355 318
356 319
357 320
358 321
359 322
360 323
< >
page |< < (301) of 525 > >|
338301Ioan. de Sacro Boſco. tur gradus Eclipticæ, qui tunc Horizontem contingit; Cum eo enim occi-
det ſtella prædicta.
VII.
11Horizon
oſtenditſtel
las orientes
occidentes
que, & per-
pe@uo appa
rentesque.
Indicat, quænam ſtellæ ſint perpetuæ apparitionis in quocunq; cli-
mate, &
quæ perpetuæ occultationis, quæ denique oriri, atque occidere dicã
tur.
Si enim Horizon per polos mundi incedit, qualis eſt Horizon rectus, di-
uidet omnes parallelos, quos ad motum diurnũ deſcribunt ſtellæ, bifariã, ut
cõſtat ex propoſ.
15. lib. 1. Theod. quod & ſupra in 5. proprietate circulorum
ſphæræ aſſeruimus.
Quare in huiuſmodi Horizõte, videlicet in ſphæra recta,
omnes ſtellæ orientur, occidẽtq́ue.
Si uero Horizon minime per mũdi polos
tranſeat, qualis eſt omnis Horizon obliquus, non diuidet ullum parallelũ bi
fariam, præ@erquam Aequatorem:
immo quoſdam @uxta polosnequaquã di-
uidet.
Vnde ſtellæ deſcribentes parallelos, qui ab Horizonte non d@uidun-
tur, neque orientur, neque occident, ſed aut perpetuo ſupra Horizontem at-
tollentur, ſi nimirum iuxta polum conſpicuum exiſtũt, aut perpetuo, ſub eo-
dem deprimentur, ſi uidelicet prope alterum polũ occultum ſunt collocatę:
Stellę uero, quarum paralleli diuiduntur ab Horizonte, orientur, & occidẽt.
Cognoſcuntur ſtellæ, quæ ſunt ſempiternæ apparitionis, per circulũ ęquidi-
ſtantẽ Aequatori, qui Horizontẽ prope polum conſpicuum contingit.
Om-
nes etenim ſtellę, quæ intra polum eleuatũ, &
dictũ parallelum comprehen-
duntur, perpetuo ſupra Horizontẽ conſpiciuntur, ut facile uidere eſt in ſphę
ra materiali:
Stellæ uero, quæ ſemper occultantur ſub Horizonte, diſcernun
tut alio circulo ęquidiſtãte Aequatori, qui cum priori ſit ęqualis, Horizon-
tem contingit ad partes poli occulti.
Nam omnes ſtellæ, quæ intra polum oc
cultũ, &
dictũ parailelem includũtur, nunquam in conſpectũ uenire poſſunt,
ſed ſempiternę ſunt occultationis.
Hi autẽ duo circuli paralleli, (quorũ ille
22Parallelorũ
ſemper ap-
parentium,
uel ſemper
latentium
maximus
quid.
dicitur ab Aſtronomis Maximus ſemper apparentiũ, quod omnium paralle-
lorũ, qui ſemper apparẽt, ſit maximos, hic uero Maximus ſemper occultorũ,
eo quod omniũ parallelorum ſemper deliteſcentiũ maximus ſit,) tanto maio
res exiſtunt, &
inter ſe uiciniores, pluresq́; includunt ſtellas, quanto Hori-
rizon obliquior exiſtit, ſeu polus magis ſupra Horizontẽ extollitur;
adeo ut
33Variæ habi-
tudines pa-
rallelo@um
ſemper ap-
paren@um
ſemperq́ue
latent@um
maximorũ.
degentibus ſub alterutro polorũ dicti circuli prorſus in unum coeant, coinci
dãtq;
cũ Aequatore, eiſdemq; nulla ſtella fixa oriatur, atq; occidat, ſed me-
dia pars earum perpetuo appareat, media uero pars altera ſemper deliteſcat:
Quãuis planetæ omnes per dimidiam partem temporis, quo proprios motus
conficiunt in Zodiaco, ſemper appareant, per reliquum uero temporis ſpa-
cium occultentur, quia nimirum continue alter ſemicirculus Zodiaci ſupra
Horizontem conſpicitur, alter uero infsa eundem deliteſcit.
Habitantibus
porro ſub circulis polaribus officium dictorum circulorum exhibebunt duo
circuli tropici;
Et uiciſſim, habitantibus ſub duobus tropicis circuli polares
fungentur munere eorundem duorum parallelorum.
Sunt enim ſemper in
omni regione dicti paralleli inter ſe ęquales, &
qualiter ab Aequatore remo
ti, ut conſtat ex proproſ 6.
lib. 2. Theod. uel etiam ex 7. proptietate circulorũ
ſphęrę, Idemq́ue perſpicuum cuius eſſe poteſt in ſphęra materiali Stellę de-
nique reliquę inter Aequatorem, &
dictos duos parallelos collocatę oriun-
tur, atque occidunt.
Caetervm ex cognita declinatione cuiuslibet ſtellę, & latitudin@
loti, ſeu altitudine poli, quod idem eſt, facile deprehendetur, nũ ipſa

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index