Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224 (491)
225
225 (492)
226
226 (493)
227
227 (494)
228
228 (495)
229
229 (496)
230
230 (497)
< >
page |< < (586) of 568 > >|
339586CHRIST. HUGENII
At cum nondum gr. 8 aut 9, plus verò quam ſenis, ec-
centricus locus Saturni à 20{1/2} gr.
♍ aut ♓ aberit, videtur
etiam apparens locus expendendus eſſe, nempe circa quadra-
tum quem vocant Saturni cum Sole aſpectum.
Fieri enim
poterit ut non ultra gradus unius ſemiſſem locus apparens
ab æquinoctii loco remotus ſit, ideoque viſus noſter tantum
12′ ſuper annuli ſuperficiem exurgat;
quæ cum à Sole ſimul
debiliter illuminetur, vix puto ſe videndam præbebit.
Quum
autem duo contingant quadrati aſpectus ſingulis Saturni ful-
ſionibus, priori eorum ita demum illud quod diximus per-
pendere opus erit, ſi locus planetæ ex Sole præcedat gr.
@0{1/2} ♍ aut ♓, poſteriori verò non niſi ſequatur. Nam ſi ſe-
cus fuerit jam certo brachiis auctus cernetur.
Et ſic quidem quod maximè perplexum in toto hoc nego-
tio inerat, nulla diſſimulata difficultate, pertractavimus.
Il-
lud enim inquirere voluimus an certis locis rotunda phaſis
alligari poſſet, ita ut omnibus huc uſque obſervatis fieret
ſatis.
Quod & præſtitimus tandem, etſi arctis adeo limiti-
bus circumſcripti, ut ne minimum quidem ultra citrave ab
iis diſcedere ſalvis apparentiis licuerit.
Simul verò hoc ope-
ræ pretium fecimus, quod de futuris Saturni phaſibus haud
dubia prænuntiare in poſterum licebit.
Etenim ſi modo ta-
bularum Aſtronomicarum ope inveniatur, quo tempore Sa-
turni locus ex ſole ſive eccentricus, cadat in gr.
20, 30′ ♍
vel ♓;
ſenis menſibus qui id tempus præcedunt totidemque
ſequentibus brachia nulla percipi poſſe maniſeſtum erit;
quo-
niam ſcilicet in menſes ſingulos gradu uno Planetæ locus ex
Sole promovetur.
Præterquam quod aliquando uno etiam
atque altero menſe citius rotunda phaſis exiſtet, aliquando
tanto diutius videri perſeverabit;
ſi nempe quadrante cæli
per id tempus Saturnum à Sole diſtare contingat, locuſque
Planetæ eccentricus, ea qua diximus lege, præcedat vel ſe-
quatur ♍ aut ♓ gr.
20. 30′.
Secundùm hæc igitur, quoniam in gr. 20, 30′ ♓ incidit
locus eccentricus die 12.
Jan. 1672″, exiſtimo anno 1671 &
1672 Saturnum brachiis cariturum;
non toto utriuſque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index