Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 403 > >|
1magis demirer? Mercurio ſi non placet ele­
ctrum, tribuatur hydrargyrium.
In quinta
diuiſione, vult xyloaloen durum appellari,
cùm aurum molle eſſe referam.
In ſexta ſectione, ſepia perpetuò diſſimu­
lat centies repetita, illam non eſſe veram
miſtionem, ſed ſolùm generatione fieri.
In
palma abſurdus eſt, & ſupinam profert igno­
rantiam: tres ſunt arbores vnà viuentes, vt
ſocij in eadem domo.
Sed in hoc fauit natu­
ra plantis: & hanc coniunctionem ille, non
animalia admittunt.
110 Candidus colos nullus perſpicuus
ob nimiam lucem, quod aliis coloribus non
contingit.
111 Plinius non id dicit, quod ille præ­
ſtabat.
Sic ſemper miſcet, quæ non nouit.
112 Omnia extra propoſitum. Loquor
ego de actione, ille de inſtrumento: ego hi­
ſtoriam quæ ſub oculis eſt affero, ille nugas
Democriti.
113 Summæ imperitiæ argumentum, tam
claram in fine primæ ſectionis ſententiam
interuertere.
Hyacinthus vt amuletum pro­
hibet, ne fulmen occidat, atque id genere
auxilium medicum dici poteſt, vt de Pazar
aduerſus venena, tantæ verò noxæ reſiſtere
miraculo proximum.
In ſecunda ſectione,
quid garriat de rutilo, intelligere non poſ­
ſum: rutilare longè aliud eſt, quàm rutilum
eſſe.
Vergilius, arma dixit rutilare, id eſt,
ſplendere cum quodam motu, quod pauci
intellexerunt.
Sic adamas,
114 Pili craſſa, metalla tenui ſunt ſub­
ſtantia, nullum craſſum ſplendidum.
Quid
hoc?
De equo aliàs hoc experimentum do­
cuimus, quòd ob nitorem, non ſplendorem
accidit.
Et ſi puer naſcatur biceps, non pro­
pter hoc hominum genus biceps eſſe dice­
mus, Giraffam non vidit: ſunt enim macu­
læ ferrugineæ, non purpureæ.
115 Os non reſtituitur, quia durum &
termino comprehenſum, lapides in fodinis
cùm creſcere, & multùm, & breui ſpatio cer­
tum ſit, quid litigat argutiunculis?
Non
enim eam in fodina habent duritiem, quàm
extra ſiccati, neque à tam leui vi aguntur.
116 De lapidibus cùm hæc ſcribebam
adduxi experimenta, quæ me mouerunt.
Ve­
rùm vt illa quoque acceſſerunt quæ nunc
dicam, haud dubius ſum ſcripſiſſe veriſſi­
ma.
Anno præterito cùm gemmam illam
ſomniatricem, ac vigilatricem, digito volu­
ptatis cauſa indidiſſem, intra biduum effe­
ctum eſt, vt aquam odire, ac metuere vide­
rer, ſic vt biberem cum conatu.
Bona fortu­
na euenit, vt non antea per plures annos,
neque morſus eſſem à cane, neque canes tra­
ctaſſem: nihilominus cùm vnde hoc mihi
eueniret hæſitarem, gemmæ recordatus, ſta­
tim eam repoſui, & intra dimidium horæ
aſpectum aquæ, & potum, abſque vlla repu­
gnantia admiſi, nec poſtea auſus ſum illam
digito imponere.
At contra effigies illa Gal­
bæ Imperatoris naturalis nigris lineis, in
Achate adeò mihi dulces ſomnos reddidit,
vt repueraſſiſſe videar: tantam autem ani­
mi tranquillitatem adiecit, vt alius penè
factus ſim.
De prudentia non dicam, ne me
ipſum laudare velle quis obiiciat, atque hæc
omnia menſium quatuor ſpatio.
Quòd verò
odij theologorum meminerit, illum ſatis
noui qualis ſit, eos nondum ſum expertus.
Vnum ſat ſcio me hîc neminem, ex his in­
fenſum inueniſſe, neque Lutetiæ: neque
ego quicquam feci, aut dixi, quo illos irrita­
rem.
Nunc forſan addita quædam ab alio
quopiam inter edendum me non ſolùm in­
ſcio, ſed planè vbi ſciui ægrè ferente, forſan
poterunt illos extimulare: quæ ſi præuenero,
ſcio æquos me experturum.
Ego enim ab
omni calumnia & maledicto, tum iurgio na­
tura admodum ſum alienus, mitis ac placi­
dus, & Muſarum alumnus.
De ingenio au­
tem quòd rapidiſſimum, fœliciſſimum, atque
incomparabile mihi eſſe ait?
ſi ſeriò dicit, &
illi debeo, & mutuum maius accepiſſe cre­
dam ſin ſecus, hæc magis conueniebant plu­
ra de ſe pollicenti.
At cur damnat iudicium,
ex quo tanta eſt orta fœlicitas in artis exer­
citatione, quanta vlli mortalium vnquam?
Sed poſtquam natura comparatum eſt, vt
velut in effigie vnuſquiſque alium melius,
quàm ſemetipſum per ſpeculum agnoſcat,
ſententiæ ſuæ de noſtro iudicio non repu­
gno: multóque minus repugnabo, ſi eam
alicuius argumentis oſtenderit.
122 Quinque mihi obiicit, in hac exer­
citatione, nec vlla grauior, aut verior accu­
ſatio: primùm quòd lapidem in bufonis ca­
pite inuentum Chelonitem appelluuerim, cùm
χελώνε, dubio procul teſtudinem ſignificet
id etiam maximi mei ſtuporis eſſet argu­
mentum.
Exiſtimabam apud Camillum
Leonardum legiſſe, & demirabar ſatis, non
tamen inueni: in tertia editione emendaue­
ram: ſciebam immeritò ſic appellari: potius
Myoxoniten, vel Bathraconiten, vel Bathra­
conitem à rana dixerim: nam bufo certè
ranæ genus eſt, apud omnes autores.
Cur er­
go nomen addamus ſpeciale, cum apud an­
tiquos plus vſui eſſent noſtræ ranæ bufoni­
bus, erant enim pariter omnes inuiſæ.
Itaque
excidiſſe quædam talia nominibus, dum re­
bus ipſis acrius ſum intentus, fallente me­
moria non nominum imperitia (nam dixiſ­
ſem ſeu) gratulor mihi: vt melius imperi­
tiam, & temeritatem meam accuſem, tan­
tùm enim habeo, quantum in ſingula mo­
menti accipio.
Excuſaueram hoc in fine li­
bri, & putabam debere ſatisfacere.
Sed ille
nimis acer cenſuræ exactor eſt.
Si tamen ter­
tiam hanc editionem exſpectaſſet, pauca vt
exiſtimo, in hoc genere ei ſuperfuiſſent, nam
& longè plura in libris de Rerum Varietate
atque aliis quos caſtigare non potui.
Prima
mihi fuit cura rerum, inde cauſarum, pòſt
nominum, inde ordinis, vltima ornatus.
De
echeneide, dictum eſt in libro de Libris pro­
priis, dum Rondellitius non accuſat: is cum
tuis libris editus eſt, ſed Lugduni.
De techo­
lito nonne præter Plinium vis verbi arridet:
nam τέκω ſignificat conſumere, liquefacere,
mollire, at non propriè συντπίβω, vel ἀγνύω
quod eſt frango.
Vicit. In verbis, vbi plinium
non ſequi religio eſt, relinquit: in rebus ip­
ſis & cauſis Grammaticum, quod propha­
num eſt amplectitur: non enim tam amens

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index