Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (327) of 672 > >|
339327De Aquis Fortibus. temporis decurſu abeunt in virides lapillos Vitriolo ſimillimos,
purgantes quoſuis humores noxios, etiamſi exiguâ quantitate
exhibeantur.
Ex quo inferendum videtur Oleum Tartari non com-
plecti particulas auri, quibus limonum ſuccus coniunctus eſt,
ideoque illas non deſcendere, vtpote Sale Tartari non prægrauatas.
Cœterùm puluis ſubſidens, pręcipitatione ſenſim factâ, licèt ſæ-
piùs aquâ calidâ eluatur, &
exſiccetur, auri diſſoluti pondus gra-
uitate ſuperat;
id quod fieri non poteſt, niſi ſalis grauitas fuerit ad-
dita.
Quando verò cuprum in aquâ forti ſolutum præcipitatur af-
fuſâ aquâ tepidâ, hæc ſales aquæ fortis ita diluit, vt liquoris to-
tius moles fiat ſecundùm ſpeciem notabiliter minûs grauis,
quàm particulę cupri ſalibus iunctę;
quę propterea deſcendunt,
&
iniecto ferro aut argento adhæret calx cupri, ob affinitatem,
quam cuprum habet cum duobus illis metallis, inter quæ quodam-
modo medium cenſeri poteſt.
Grad. Sed & hoc fortaſſe addi poſſet, quod minimæ diſſoluti
metalli particulæ per aquam fortem diſperſę ob ſuam exilitatem
non valeant aquam ipſam diuidere, vt deſcendant, ſed tùm inna-
to impetu, tùm igniculorum ſeu ſalium impulſu, agitatæ tan-
tùm in eâ vagentur;
quemadmodum puluiſculos terreos in aëre
volitantes atque agitatos indicat Solisradius per rimam ingrediens
in obſcurum conclaue:
inſtillatum autem Tartari Oleum plures
huiuſmodi minimas particulas apprehendens coagmenter adeò, vt
moles quædam maior componatur, quę ſuâ grauitate diuidens
aquam valeat fundum petere, ſicut plures puluiſculi in vnum gra-
num coagmentati deſcendunt in aëre.
Et hæc quidem, quando
metalli calx præcipitatur;
nam ſi diſſoluto metallo per alembicum
aqua in vaporem abeat, vt ſæpè fit, nulla eſt difficultas, cur metal-
lum aſſumptâ calcis ſpecie in vaſis fundo ſubſidat diſcedente in va-
porem liquore, ac relictis ſalibus metallo adhærentibus.
Dand. Expeditiùs multo, quàm per aquam fortem, ſeparari
aurum ab argento aliqui putant ope ſulphuris:
nam vt ab auratis
vaſis aurum detrahant, comminutum ſulphur ijs inſpergunt, at-
que accendunt, deinde ſupra catinum materiam decutiunt;
cum
ſulphure enim aurum cadit, quod deinde purum habetur abſum-
pto ſulphure.
Alij Sulphuri duplum Salis Ammoniaci addunt,
quorum minutiſſimum puluerem inſpergunt vaſis parti auratæ oleo
oblitæ, &
vas igni exponunt, ex quo optimè calefacto

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index