Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
331 317
332 318
333 319
334 320
335 321
336 322
337 323
338 324
339 325
340 326
341 327
342 328
343 329
344 330
345 331
346 332
347 333
348 334
349 335
350 336
351 337
352 338
353 339
354 340
355 341
356 342
357 343
358 344
359 345
360 346
< >
page |< < (325) of 795 > >|
339325DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS. eam ad paulo majorem altitudinem, quam huc uſque in Experi-
mentis obſervatum fuit:
ob guttam nempe inferius appenſam:
Hærebant nunc Tubi in recipiente privato omni Aëre craſſiori, ſive
in vacuo Torricellii;
quoniam in eo Tubi Aquam retinebant ſuſ-
penſam, Aër cauſa ſuſpenſæ aut elevatæ Aquæ eſſe non poterat:

Hoc artificio ſemper ope Antliæ evacuari poteſt recipiens omni Aë-
re craſſo, eſtque hic ſummus apex, ad quem perveniri poteſt:

non tamen ita vacuum perfectum conficitur, quemadmodum qui-
dam, minus periti in Phyſica, crediderunt, id enim nullâ arte hu-
manâ obtineri poteſt, quippe præterquam quod Lux omnia penetret,
Ignis ubivis per totam atmosphæram diſperſus, ſemper in pro-
portione ſpatiorum ſe recipit, vaſa omnia pervadit, eaque, ſibi
commiſſus, ſecundum hanc proportionem ſemper implet.
Corol 1. Sequitur ex omnibus hiſce Experimentis, Aërem non
eſſe cauſam elevatorum liquorum in Tubos, caditque Philoſophorum
opinio, qua ſtabiliebatur minus Aëris, vel illum magis rarefactum,
eſſe in Tubi cavitate interna ob anguſtiam, quam qui extrinſecus
Tubum ambit, &
idcirco abinæquali Aëris preſſione liquores elevari:
nam in vacuo adſcendunt liquores ad eandem ad minimum altitudi-
nem, quam in Aëre aperto.
Corol. 2. Quia poſito Tubo brevi utrimque aperto in vacuo conti-
nente Aquam, ad majorem altitudinem adſcenſus non fit, admiſſo
iterum aëre liquet Aërem ſubito ingredi cavitatem tuborum, alioquin
liquorem ſua inæquali preſſione altius elevaret, ut in Tubis ab unâ
parte clauſis evenit, ut &
in longiſſimis.
EXPERIMENTUM V.
Explorandum adhuc reſtabat, an Tubi longiſſimi in vacuo ad
majorem altitudinem Aquam elevarent, quam multo breviores,
veluti in Exp XV.
Cap. 1. id fieri in Aëre probavimus; inde concluden-
tes vim totius, aut ferè totius Tubi, agere in Aquam, atque ideo
Tubos longiores ad majorem altitudinem Aquam rapturos breviori-
bus;
quam concluſionem non niſi poſt plurima tentamina & exa-
mina a me ipſo extorſi, non ſuſpicante vim Tuborum ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index