Clavius, Christoph, Geometria practica

List of thumbnails

< >
331
331 (301)
332
332 (302)
333
333 (303)
334
334 (304)
335
335 (305)
336
336 (306)
337
337 (307)
338
338 (308)
339
339 (309)
340
340 (310)
< >
page |< < (309) of 450 > >|
339309LIBER SEPTIMVS. ABC. Dico corpus E, ſphæræ ABC, eſſe æquale. Nam ſi non eſt æquale: ſit, ſi
fieri
poteſt, primum maius, ſitque exceſſus corporis E, ſupra ſphæram A B C,
quantitas
F.
Intelligatur circa centrum D, deſcripta ſphæra GHK, maior quam
ſphæra
ABC, ita tamen, vt exceſſus ſphæræ GHK, ſupra ſphęram ABC, non ſit
maior
quantitate F, ſed vel æqualis, vel minor, hoc eſt, vt ſphæra GHK, ſit vel ę-
qualis
ſolido E, quando nimirum ipſa excedit ſphærã A B C, præciſè quantitate
F
;
vel minor, ſi nimirum ipſa excedit ſphæram A B C, minori quãtitate, quam F.
Neceſſario enim aliqua ſphæra erit, quæ vel æqualis ſit magnitudini E, atq; ad-
eo
maior quam ſphæra ABC;
vel maior quidem quam ſphæra ABC, minor verò
1117. duodec. quam magnitudo E, quæ maior ponitur, quam ſphæra ABC.
Inſcribatur de- inde intra ſphæram GHK, corpus, quod non tangat ſphæram A B C, ita vt vna-
quæque
perpendicularium ex centro D, ad baſes iſtius corporis eductarum ma-
ior
ſit ſemidiametro A D.
Siigitur à centro D, ad omnes angulos dicti corporis
ducantur
lineæ rectæ, vt to tum corpus in pyramides diuidatur, quarum baſes
ſunt
eædem, quæ corporis G H K, vertex autem communis centrum D;
2214. hui{us}. quælibet pyramis æqualis ſolido rectangulo contento ſub eius perpendiculari,
&
tertia parte baſis; Atq; idcirco ſolidum
231[Figure 231] rectangulum contentum ſub ſemidiame-
tro
AD, &
tertia parte baſis cuiuslibet py-
ramidis
, minus ipſa pyramide erit.
Et quo-
niam
omnia ſolida rectangula cõtenta ſub
ſingulis
perpendicularibus ex centro D, ad
baſes
corporis dicti protractis, &
ſingulis
tertijs
partibus baſium, ſimul æqualia ſunt
toti
corpori;
efficiunt autem omnes tertiæ
partes
baſium ſimul tertiam partem ambi-
tus
corporis;
erit ſolidum rectangulũ con-
tẽtum
ſub ſemidiametro AD, &
tertia par-
te
ambitus præfati corporis inſcripti intra
ſphæram
G H K, minus corpore inſcripto.
Quoniam verò ambitus corporis inſcripti
maior
eſt ambitu ſphęræ ABC, vt demon-
ſtrat
Archimedes lib.
1. de ſphęra & cylin-
dro
propoſ.
27. atque adeo & tertia pars
ambitus
dicti corporis maior tertia parte ambitus ſphęrę ABC:
erit ſolidum re-
ctangulum
contentum ſub ſemidiametro AD, &
tertia parte ambitus ſphęrę A-
B
C, hoc eſt, ſolidum E, multo minus corpore inſcripto intra ſphęram G H K:

Poſita
eſt autem ſphæra GHK, vel æqualis ſolido E, vel minor.
Igitur & ſphę-
ra
G H K, minor erit corpore intra ipſam deſcripto, totum parte quod eſt ab-
ſurdum
.
Quo circa ſolidum E, maius non erit ſphęra ABC.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index