Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 406 > >|
1
Numero autem feneſtras et hoſtia aſſueuere ponere impari: Sed
ita ut hinc atque hinc partes paribus reſponderent.
Media uero eſſent
paulo ampliora: Atque maximopere præcauebant / ut uiribus ædi
um parcerent ea de re longe ad angulis: et columnarum producti
onibus apertiones ponebant locis potiſſimum parietis imbecillio
ribus: ſed quæ honeri ſubſtinendo non uacarent: Et ſeruabant ut
a ſolo ad tectum uſque integræ & minime interfractæ quam plures poſ
ſent parietis partes ſurgerent ad perpendiculum.
Eſt genus quod
dam quaſi apertionum quod hoſtia & feneſtras ſitu et forma imi
tentur: Sed totam parietis craſſitudinem non peruadit / Verum
quaſi ſcaphis incauatis digna aptaque ſpatia ſedeſque ſignis & tabulis
præbent.
Hæc autem & quo loci et quam crebræ quam que amplæ ſtatuen
de ſint / tum dicemus diſtinctius / cum de ornamentis ædificiorum
tractabimus: tam & ſi non minus ad impenſæ rationem quam ad ue
nuſtatem operis faciat: quod in muro complendo minus lapidum
& cementi conſumatur: Hoc tantum faciant ad rem / quod has ſca
pharum collationes numero aptas / amplitudine inuaſtas / forma
decenti eſſe oportet: ut ſui ordinis penitus feneſtras imitentur: et
apertiones quidem iſtiuſmodi uticunque ille ſint aduerti ex ueterum
operibus non ampliores conſueuiſſe ponere quam ut ſui parietis partem
occupent ſeptimam: Sed ne minores quidem quam ut capiant nonam.
Inter columniorum ſpatia nimirum inter primas apertiones con
numeranda ſunt: Ea pro ædificiorum uarietate quoque uaria conſti
tuuntur Sed de his diſtinctius dicemus / cum præſertim de ſacris
ædibus parandis ſuo loco ratiocinabimur.
Hic ſat ſit admonu
iſſe apertiones haſce ita ponendas / Vt columnarum ratio / quæ
tectis ſubſtinendis relinquantur / in primis ſit per quam diligentiſſi
me habita: ne quid ille quidem graciliores relinquantur atque ra
riores / quam
ut commode ferre onus tectorum poſſint: neue quidem
craſſiores: aut frequentiores quam ut areæ ſpatia & aditus ad rerum
temporumque uſus expedita relinquantur.
Cæterum apertiones
aliæ cum crebræ extabunt columnæ / Aliæ cum raræ.
Namque
crebris columnis trabs: raris arcus ſuper adducitur.
Sed omni
bus apertionibus / quibus arcus ducitur curandum eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index