Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1lùm pars vicies millies milleſima grauitatis
totius AB. Secundi autem vectis DF gra­
uitas percipitur in M ſecundùm partem ſui
bis millies milleſimam.
Tertius ſecundùm
partem ducenties milleſimam; & ſic dein­
ceps, donec vltimus MR grauitet in M ſe­
cundùm ſuæ grauitatis ſemiſſem.
Hinc eſt
quod quamuis primus vectis AB valdè craſ­
ſus eſſe deberet, atque adeò grauis, vt pon­
dus valeret ſuſtinere, conſequentes tameņ
vectes minores, ac minores, quod ad craſſi­
tudinem ſpectat, requirerentur: ac proinde
eorum momenta in M ſimul ſumpta noņ
eſſent adeò multa.
Ponamus itaque facoma­
te in N exiſtente fieri æquilibrium cum ve­
ctibus horizonti parallelis.
His ita conſtitutis dimittantur vectes, vt
ferè quantùm poſſunt deſcendant: & in Gad­
nectatur pondus.
Vel fortaſſe opportunius
erit, ſi BF habeat in B annulum, cui inſeri
poſsit extremum vectis AB; vectis enim ex
annulo extractus ſolus deprimitur, quantum
poteſt, & pondere in C adnexo, aliâ machi­
nâ tractoriâ tantiſper eleuatur, dum poſsit
iterum annulo B inſeri.
Niſi fortè commo­
dius alicui accidat ita machinam conſtruere,
vt iacens pondus illi adnectatur, deinde ma­
china ipſa æqualiter eleuetur, vnde fiat vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index