Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 406 > >|
1
Numero autem feneſtras et hoſtia aſſueuere ponere impari: Sed
ita
ut hinc atque hinc partes paribus reſponderent.
Media uero eſſent
paulo
ampliora: Atque maximopere præcauebant / ut uiribus ædi
um
parcerent ea de re longe ad angulis: et columnarum producti
onibus
apertiones ponebant locis potiſſimum parietis imbecillio
ribus
: ſed quæ honeri ſubſtinendo non uacarent: Et ſeruabant ut
a
ſolo ad tectum uſque integræ & minime interfractæ quam plures poſ
ſent
parietis partes ſurgerent ad perpendiculum.
Eſt genus quod
dam
quaſi apertionum quod hoſtia & feneſtras ſitu et forma imi
tentur
: Sed totam parietis craſſitudinem non peruadit / Verum
quaſi
ſcaphis incauatis digna aptaque ſpatia ſedeſque ſignis & tabulis
præbent
.
Hæc autem & quo loci et quam crebræ quam que amplæ ſtatuen
de
ſint / tum dicemus diſtinctius / cum de ornamentis ædificiorum
tractabimus
: tam & ſi non minus ad impenſæ rationem quam ad ue
nuſtatem
operis faciat: quod in muro complendo minus lapidum
& cementi conſumatur: Hoc tantum faciant ad rem / quod has ſca
pharum
collationes numero aptas / amplitudine inuaſtas / forma
decenti
eſſe oportet: ut ſui ordinis penitus feneſtras imitentur: et
apertiones
quidem iſtiuſmodi uticunque ille ſint aduerti ex ueterum
operibus
non ampliores conſueuiſſe ponere quam ut ſui parietis partem
occupent
ſeptimam: Sed ne minores quidem quam ut capiant nonam.
Inter columniorum ſpatia nimirum inter primas apertiones con
numeranda
ſunt: Ea pro ædificiorum uarietate quoque uaria conſti
tuuntur
Sed de his diſtinctius dicemus / cum præſertim de ſacris
ædibus
parandis ſuo loco ratiocinabimur.
Hic ſat ſit admonu
iſſe
apertiones haſce ita ponendas / Vt columnarum ratio / quæ
tectis
ſubſtinendis relinquantur / in primis ſit per quam diligentiſſi
me
habita: ne quid ille quidem graciliores relinquantur atque ra
riores
/ quam
ut commode ferre onus tectorum poſſint: neue quidem
craſſiores
: aut frequentiores quam ut areæ ſpatia & aditus ad rerum
temporumque
uſus expedita relinquantur.
Cæterum apertiones
aliæ
cum crebræ extabunt columnæ / Aliæ cum raræ.
Namque
crebris
columnis trabs: raris arcus ſuper adducitur.
Sed omni
bus
apertionibus / quibus arcus ducitur curandum eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index