Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 1055 > >|
1
id ego credo ſignificari, quod dictum eſt, eſſe notius efficiens, quàm finem & formam in artificiis.

Tu nunc boni conſule.
Quicquid tamen ſit; ab efficiente tanquam ab actu nominatio petitur.
Fuit hoc item in phyſiologia præceptum Ariſtotelis, vt illa veluti fundamenta acciperentur a quæ

in omnibus naturæ operibus eodem modo ſe haberent; quod item non modo à cęteris phyſicis
in hac methodo vſurpatum fuiſſe ſuſpicari poſſumus; verum etiam ab ipſomet Ariſtotele ſine vl­
la intermiſsione obſeruatum fuiſſe; cuiuſmodi illud eſt.
Naturam nihil efficere, quod fruſtra
ſit; eandem niti in id, quod optimum eſt, de quibus poſthàc ſermo habendus erit; eiuſmodi ta­
men, vt ab his de cęteris debeat accipi fides, tot enim de principiis, quæ ad modum ſciendi perti­
nent, dicta ſufficiant.
d 2. De
temp.
cap. 2.
C
e 1. Top.
D
f Lib. ad­
uerſus pla­
cita phil.
cap. 1.
g 2. De cę­
lo T. 34.
E
a 2. De
An.
b 4. Phyſ.
F
c 1. De or­
tu.
d 2. Poſt.
G
e 7. Met.
H
f 2. De
An.
A
a Iand. 1.
de An. que
10.
B
C
b 1. Poſt.
C. de vni­
uerſ.
D
E
a 7. Met.
1. de An.
F
G
H
A
a 1. Phyſ.
T. 41. 50.
b 1. Phyſ.
T. 35.
c Lib. de
ſenſu c. 6.
d 1. Poſt.
e Met.
B
f 1. Phyſ.
T. 42.
g 8. Phyſ.
T. 15.
C
h 2. De ge.
al. c. 4.
i 2. de or­
tu T. 42.
D
k 2. Phyſ.
T. 10.

2. de An.
T. 49.
l 8. Met.
T. 7.
E
a 2. Phyſ.
T. 10.
F
b 7. Phyſ.
T. 14 39.
c 3. Phyſ.
1. de an.
T. 78.
G
d 2. Phyſ.
e 5. Met.
Cap.
de na­
tura.
f 5. Phyſ.
T. 4.
g 2. Phyſ.
T. 14.
Cap. I.
H
A
B
a Coll. e. 1.
4.
C
D
b De cęlo
T. 28.
VII.
E
a Libr. de
inceſ. an.
cap. 2.
Aggredimur ſcientiæ principia, è quibus nonnulla conſimiliter adumbrantur. Cap. III.
SVCCEDVNT nunc ſcientiæ principia, quę nos item iam cum acceptis concordantia ſume­
mus; quippe quod vno ſenſu niti contendimus, & huc omnia referri volumus in hac me­
thodo: neque hęc munera tranſibimus, tametſi nouimus eſſe complura quę noſtra placita fun­
ditus tollant, & euertant planè phyſica fundamenta.
F
Nos hîc phyſicum agimus, & cauſſas reddere conamur problematum quæ renitenti perſua­
dere ſenſu poſsimus: quicquid his cancellis excluditur, ſublimiori philoſopho delegamus, &
agnoſcentes quàm parùm opibus humani iudicij freti valeamus, admiranda Dei O. M. opera con­
templantes vni & ſoli, conditori, motori, conſeruatori, rerum vniuerſarum creatori maximas gra­
tias agimus & habemus.
His ſtantibus quæ conuelli nefas eſt de re propoſita dicere aggredia­
mur primùm communiora tractantes, mox ad ſpecialia deſcendentes.
Neque hîc expectandum
eſt, vt omnia generalia numerentur.
Nos ea tantum recenſebimus quæ aliquam declarationem
requirunt, quæ verò in omni ſcientiarum ordine certa & explorata ſunt, vt auditoris mentem
nullo modo torqueant, de induſtria præteribimus, & ea potiſsimè conſectabimur quæ non di­
cam maioris ponderis, aut vſus erunt; ſed quorum maior affinitas erit cum rebus naturalibus.

Inter hæc autem illud placet eſſe primum.
Omne ens eſſe ſubſtantiam vel accidens, ita vt nulla
ſit res quæ inter ſubſtantiam & accidens intercedat & indicabimus quemadmodum hæc diſtri­
butio per omnia pertineat quæ in rerum vniuerſitate exiſtunt, ſiue animum reſpiciant, ſeu cor­
pus.
In primis autem in hac rudi & inchoata notitia quam modò perſequimur. Ens quod per

ſenſum ſeſe inſinuat, iudicari putamus.
itaque ſubſtantiam ſenſilem quæ ex materia formaque.
conflata eſt & accidens quod illi inhęret & nouem prędicamenta complectitur, ea partitione
comprehendi volumus, quidquid pręter hæc exiſtit, non vt notum nobis & vt principium ſta­
tuetur; quippe quod longa commentatione opus ſit, ad inueniendum aliud ſubſtantiæ genus vl­
tra ſenſilem.
Verùm quicquid in rerum natura extat, quicquid item in noſtram cogitationem
cadit, ad hæc duo capita refertur.
Neque enim nos induci poſſumus, vt aliter cogitemus, quàm
quòd quodcunque eſt, ſit ſubiectum, aut in ſubiecto.
Itaque quod concipitur, tametſi non eſt
ſubſtantia ſenſilis, aut accidens; nihilominus affert nobis notionem ſubſtantiæ vel accidentis.
Et planè ratio cogit vt credamus omne quod eſt generatim aut ſubiectum eſſe, aut in ſubiecto,
aut ſaltem hoſce ipſius eſſe modos imitari.
En tibi Deum; hunc philoſophia demonſtrat vnum
eſſe atque adeò ſimpliciſsimum, nihil in ſeipſo habens quod ab ipſo ſegregetur.
Itaque nullius
ſubiectum, in eo nihil.
Et tamen harum rerum nobis familiarium exemplo ducta mens noſtra
Deum concipit, & ita cogitat ac ſi quidpiam in illo inſit, quamuis nullis ſubiiciatur accidentibus,
à ſenſuum conſuetudine ſe reuocare non valens.
Ergo ens etiam, quodcunque ſit, aut eſt acci­
dens, aut ſubſtantia, aut per modum accidentis ſubſtantiæúe comprehenditur: & vt comprehen­

ditur, ita eiſdem figuræ dictionibus exprimitur.
Quare audis aliquando Deum ὑπερούσιον, & vl­
tra ſubſtantiam, & tamen explicas nomine quo ſubſtantiæ modus exprimitur; dicis nonnulla eſ­
ſe ad aliquid (vt vulgò fertur) ſecundum famam, & ſecundum dici: ſic illas eſſe non re vera qua­
litates, ſed ita modo qualitatis ipſius proprio notari.
Neque obſtat id quod Scotus opponit, ali­
quid obiici menti noſtrę quod ignoremus ſubſtantia'ne ſit, an accidens, vt de natura luminis op­
poni ſolet.
Nanque etſi ignorauero vtrum ſit diſtinctè; non tamen aliam habebo notionem quam
quòd ſubiectum ſit, aut in ſubiecto, nec vt quiddam ab hiſce notionibus alienum vllo tempore

cogitabo.
Opponet aliquis ſpecies rerum quæ ſunt in anima: neque enim ſunt ſubſtantiæ, cùm
ſint in aliquo; neque ſunt accidentia, aut formæ quæ in ſubiecto inſideant quippe quòd ab hoc
inhęrentium genere ſubiectum nuncupari conſuerit, vt ab albedine album: atqui non albus ani­

mus nominatur.
Tùm ſecundò Differentiæ non ſunt ſubſtantię: b eædem prædicantur vniuocè

de ſubſtantia: quare neque item ſunt accidentia.
Tertiò omnia prędicamenta cùm ſubſtantia,

tùm quoque accidentia prædicantur in quid eſt.
Sed accidens quod à reliquis vniuerſalibus di­

ſtinguitur, de nullo prędicatur in quid: non igitur ſubſtantia vel accidens.
At quod ad ſpecies

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index