Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (8) of 376 > >|
348M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA in his non imperitus. Non enim in tantis rerum varietatibus, elegantias
ſingulares quisquam conſequi poteſt, quod earum ratiocinationes cognoſ-
cere et percipere vix cadit in poteſtatem.
Nec tamen non tantum archi-
tecti non poſſunt in omnibus rebus habere ſummum eſſectum, ſed etiam
ipſi qui privatim proprietates tenent artium, non eſſiciunt, ut habeant
omnes ſummum laudis principatum.
Ergo ſi in ſingulis doctrinis ſinguli
artiſices, neque omnes, ſed pauci, aevo perpetuo nobilitatem vix ſunt con-
ſecuti;
quemadmodum poteſt architectus, qui pluribus artibus debet eſſe
peritus, non id ipſum mirum et magnum ſacere, nequid ex his indigeat;
ſed etiam ut omnes artiſices ſuperet, qui ſingulis doctrinis aſſiduitatem
cum induſtria ſumma praeſtiterunt?
Igitur in hac re Pythius erraſſe vi-
detur, quod non animadverterit ex duabus rebus ſingulas artes eſſe com-
poſitas:
ex opere, et ejus ratiocinatione. Ex his autem unum proprium
eſſe eorum, qui ſingulis rebus ſunt exercitati, id eſt operis eſſectus:
alterum
commune cum omnibus doctis, id eſt ratiocinatio:
uti medicis et muſicis et
de venarum rhythmo, et de pedum motu.
At ſi vulnus mederi, aut aegrum
eripere de periculo oportuerit, non accedet muſicus, ſed id opus pro-
prium erit medici.
Item in organo non medicus, ſed muſicus modulabi-
tur, ut aures ſuam cantionibus recipiant jucunditatem.
Similiter cum
aſtrologis et muſicis eſt disputatio communis de ſympathia ſtellarum et
ſymphoniarum, in quadratis et trigonis, diateſſaron et diapente:
cum
geometris de viſu, qui graece λόγος ὀπτιχὸς appellatur:
ceterisque omni-
bus doctrinis multae res, vel omnes, communes ſunt duntaxat ad dispu-
tandum.
Operum vero ingreſſus, qui manu ac tractationibus ad elegan-
tiam perducuntur, ipſorum ſunt, qui proprie una arte ad ſaciendum ſunt
inſtituti.
Ergo ſatis abunde is videtur ſeciſſe, qui ex ſingulis doctrinis
partes et rationes earum mediocriter habet notas, easque quae neceſſa-
riae ſunt ad architecturam:
uti ſiquid de his rebus et artibus judicare et
probare opus ſuerit, ne deſtituatur vel deſiciat.
Quibus vero natura

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index