Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600
page |< < (26) of 184 > >|
3426 39[Figure 39]
Quomodo poſsint deſignari arces
ſeu propugnacula, cum eorum
menſuris, aliísque rebus, quæ ſibi
competunt.
CAPVT SECVNDVM.
PRimo capite explicauimus pleraſque o-
perationes geometricas, quas diximus
neceſſarias eſſe ad deſignãdas arces, pro-
pugnacula, vel caſtra, necnon &
muros
rectos (quos Galli courtince dicunt, quós-
que poſthac cortinas nuncupabimus,) ab vno propu-
gnaculo ad aliud:
at que etiam ad caſtrametandum, a-
liaq́;
ejus generis perficienda. Hæc enim omnia vix, ac
ne vix quidem, certò deſcribi poſſent abſque opera-
tionibus præfatis.
Initio igitur ſumpto à dictis opera-
tionibus, easq́;
ad noſtrum inſtitutum aptando, in hoc
capite præſcribetur canon ad ipſa propugnacula deſi-
gnanda, vnà cum ſuis menſuris, aliisq́;
rebus ejuſdem
argumenti, idq́;
quàm fieri poterit breuiſſimè, ac facil-
limè.
Hic autem canon inſeruiet ad conſtructionem
integrorum propugnaculorum, ſemipropugnaculo-
rum, minorum integro, minorum dimidiato:
fientq́;
ea propugnacula ita capacia, vt opportunè poſſint à
latere tueri arces vel caſtra in quibus ea fabricare con-
ſtituimus, (Galli dicũt flanqucr) ſiue ſint in monte, ſiue

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index