Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 258 > >|
1 quo fuerit missum mavis longeque volare,
an prohibere aliquid censes obstareque posse?

alterutrum fatearis enim sumasque necessest.

quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
cogit ut exempta concedas fine patere.

nam sive est aliquit quod probeat officiatque
quominus quo missum est veniat finique locet se,
sive foras fertur, non est a fine profectum.

hoc pacto sequar atque, oras ubicumque locaris
extremas, quaeram quid telo denique fiat.

fiet uti nusquam possit consistere finis
effugiumque fugae prolatet copia semper.

postremo ante oculos res rem finire videtur;
aer dissaepit collis atque aera montes,
terra mare et contra mare terras terminat omnis;
omne quidem vero nil est quod finiat extra.
Praeterea spatium summai totius omne
undique si inclusum certis consisteret oris
finitumque foret, iam copia materiai
undique ponderibus solidis, confluxet ad imum
nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
nec foret omnino caelum neque lumina solis,
quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
ex infinito iam tempore subsidendo.
at nunc nimirum requies data principiorum
corporibus nullast, quia nil est funditus imum
quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.

semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
partibus e cunctis infernaque suppeditantur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index